Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


545.

1282. Graf Otto I von Ascharien verkauft dem Kloster Michaelstein den Platz des zerstörten Schlosses Winningen nebst der Vorburg und einigen dazu gehörigen Gütern.

In nomine Domini amen. Otto1 Dei gratia comes Ascharie et princeps de Anehalt universis Christi fidelibus audituris presencia et visuris salutem in eo, qui est omnium vera salus. Ut ea, que geruntur sub tempore, ne simul cum tempore labantur, necesse est figuris litterarum et linguarum testimonio perhennari. Noverint igitur tam posteri quam presentes, quod nos de consensu domini Henrici fratris nostri et heredum nostrorum pro communi utilitate tocius terre et precipue conventus Lapidis sancti Michahelis castrum in Winnige destrui fecimus ac fundum eiusdem castri et preurbium, quod fossato circumseptum est, salictum etiam et pomerium cum tribus areis, videlicet domini Rodolfi de Winnige, Johannis patrui sui ac Conradi de Snetlinge, adiacentibus, aliqua tamen pecunia in restaurum prefati castri recepta, cum omni iure, quod habuimus in eisdem, predicte ecclesie, Lapidis scilicet sancti Michahelis, contulimus perpetuo possidenda. Insuper proprietatem cuiusdam mansi et dimidii siti in Parvo Wilsleve, quem dominus Burgardus de Tselinge de consensu heredum suorum ecclesie memorate legaverat, receptis proinde decem marcis nigri argenti eodem iure, quod prediximus, contulimus ecclesie sepedicte. Huius rei testes sunt: dominus Rodolfus de Gatersleve canonicus Halberstadensis, dominus Henricus comes de Kergberch; dominus Lodewicus de Hakeburne, Lodewicus de Nendorp, Olricus et Henricus de Wedesdorp, Rodolfus de Winnige, Johannes de Zeringe, Johannes et Iwan et Arnoldus dicti de Monte, Olricus marscalcus, Tilo de Wederstede, et alii quam plures milites et servi. Ut igitur hec donatio tam sollempnis a nobis facta pacifica et inviolabilis perseveret, presens scriptum super hoc confectum pro nobis et pro domino Henrico fratre nostro supradicto sigilli nostri munimine duximus roborandum. Datum et actum anno incarnationis Domini mo.cco.lxxxijo.

Aus dem Original im Landeshauptarchive zu Wolfenbüttel, mit dem an grünen und weissen Seidenfäden hängenden, wenig beschädigten Reitersiegel des Ausstellers (Taf. II. 2). - Gedr: ab Erath cod. dipl. Quedl. 275 (sehr fehlerhaft). - 1. Orig. nur: O. - Vergl. no. 531.


546.

1282. Graf Otto I von Ascharien bewidmet das Kloster Michaelstein mit dem bei dem Vorwerk Rod gelegenen Vogtsholze.

Otto Dei gratia comes Ascharie et princeps de Anehalt universis Christi fidelibus hanc litteram visuris salutem in Domino. Que geruntur sub tempore ne labantur cum tempore, necesse est figuris literarum et testium testimonio perhennari. Notum ergo facimus tam presentibus quam futuris, quod nos pro remedio anime nostre et carorum nostrorum silvulam quandam cum fundo eius, que silva advocati vocatur, prope grangiam, que Rod dicitur, sitam ecclesie Lapidis sancti Michahelis mediante modica pecunia contulimus

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 390. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_390.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)