Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


pro necessitate ac utilitate ecclesie et conventus in Lapide sancti Michahelis omni iuri, quod habuimus in castro Winninge a domino comite de Anehalt destructo, scilicet tribus areis, salicto cum pomerio, ac in omnibus aliis attinentiis, que in eodem castro habere dinoscebamur, rite et rationabiliter coram eodem domino comite de Anehalt ac multis aliis presentibus abrenunciavimus spontanea voluntate, aliqua tamen pecunia mediante. Testes huius rei sunt: dominus noster Otto comes de Anehalt, dominus Henricus dictus de Kerechberghe, dominus Rudolfus de Gatersleve canonicus Halberstadensis et fratres sui Johannes et Johannes milites, Lodewicus de Nendorp, Johannes et Arnoldus de Monte, Johannes avunculus noster de Ceringe, Henricus de Wedestorp, Olricus marscalcus, et alii quam plures milites et servi. Ne igitur alicui successorum nostrorum super ista ordinatione ac donatione aliquod dubium oriatur, presens scriptum super hoc confectum sigilli nostri munimine pro nobis ac pro filio nostro duximus roborandum. Datum et actum anno Domini mo.cco.lxxxijo, xo Kalendas Maii.

Nach einer durch den Kanzler Luedecke ex orig. beglaubigten Copie im Landeshauptarchive zu Wolfenbüttel: das Siegel hat dem Originale angehangen.


532.

1282. April 30. Bischof Volrad von Halberstadt trennt die Kapelle Mariä Magdalenä auf dem Kirchhofe zu Aschersleben von ihrer Mutterkirche, der Stefanskirche daselbst, und bestätigt ihre Dotation seitens der Grafen Otto I und Heinrich III von Anhalt.

In nomine sancte et individue trinitatis amen. Volradus Dei gratia Halberstadensis ecclesie episcopus universis Christi fidelibus animabus hanc litteram inspecturis in perpetuum. Cum status humane conditionis per omnia mutabilis et incertus existat, idcirco … memorie hominum … transmitti noticie convenit posterorum. Noverint igitur tam presentes quam presentium successores, quod ad petitionem dominorum Ottonis et Henrici fratris sui comitum Ascharie capellam sancte Marie Magdalene sitam in cimiterio Aschersleve ad ecclesiam sancti Stephani spectantem cum omnibus redditibus et pensionibus de novo dotatam auctoritate a iure communi nobis concessa divisimus ab eadem matrice ecclesia iam dicta … dita ut … quod diebus singulis ultra sex denarios fuerit in iam dicta capella oblatum plebano sancti Stephani tam … preter qua in die dedicationis capelle ac in festo beate Marie Magdalene, quibus temporibus rectori capelle quicquid oblatum fuerit … manebit … quemcunque pertinebit collatio ecclesie sancti Stephani in civitate Aschersleve, ad eundem collatio capelle pertinebit … auctoritate … ac tenore presentium decernimus, quod eadem capella ea gaudeat libertate, qua gaudet et ab antiquo gavisa est capella sita iuxta civitatem Aschersleve, super urbem veterem, extra muros. Res autem et pensiones, quibus capella dotata est tempore pro presenti, scilicet unus mansus in campis ville Gersleve, quem predicti comites una cum Olrico milite dicto marchalco post resignationem eiusdem mansi factam ab eodem Olrico ad manus comitis Ottonis, a quo eum in feodo tenuerat, Capelle cum omni iure, quo ad eos spectabant, liberaliter donaverunt, de quo

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 381. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_381.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)