Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


528.

1281. Das Kloster Kölbigk vertauscht an das Marienkloster vor Aschersleben vier Hufen Landes zu Klein-Wilsleben gegen zwei Hufen zu Bründel und 30 Mark Silbers.

Thydericus Dei gratia prepositus monasterii in Kolbeke totusque conventus ibidem omnibus, quorum interest seu quibus nosse fuerit oportunum, salutem in eo, qui est omnium in se credentium vera salus. Quoniam omnium habere memoriam pocius est divinitatis quam humanitatis, expedit nimirum, ne ea, que geruntur in tempore, simul labantur a memoria cum lapsu temporis, scripturarum testimonio perhennari. Hinc est quod ad universorum noticiam presencia legentium seu audientium deducimus per presentes, quod nos quatuor mansos sitos in campis Minoris Wilsleve quondam ad monasterium spectantes memoratum pro duobus mansis sitis in campis Brundale olim quidem pertinentibus sanctimomalibus ecclesie sancte Marie virginis extra muros Ascharie, triginta tamen marcis nobis additis ab eisdem, prefatos mansos sub forma conmutationis et concambii in dictam ecclesiam sancte Marie transferre decrevimus, quin immo1 per presentes transferimus cum omni proprietate et iure, quod nos habuimus in eisdem, volentes eosdem mansos in eadem ecclesia conmutatione inviolabili permanere, consensu capituli nostri in omnibus accedente. Presertim ne in futurum super huiusmodi facto aliqua oriatur calumpnia, presentem litteram super hoc conscribi nostrique conventus sigillo fecimus communiri. Testes huius rei sunt: Theodericus plebanus in Ascharia; Theodericus miles trans Aquam, dominus Hermannus de Scakenstede, Arnoldus de Jersleve, Nodungus, Richardus Gogreve, Allexander Grise, Albertus Plote, et alii quam plures fide digni.

Datum anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo lxxxjo, regnante rege Rodolfo.

Aus dem Original im Staatsarchive zu Magdeburg, mit dem an einem Pergamentbande hängenden Siegel des Klosters Kölbigk (Taf. IX. 3). - 1. Orig: imo.


529.

1281. Graf Albrecht I von Anhalt übereignet dem Marienkloster vor Aschersleben das Eigenthum einer letzterem durch Heinrich von Westdorf geschenkten Hufe Landes nebst Hofstätte zu Hodenburg.

In nomine Domini amen. Albertus Dei gratia comes de Anehalt universis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris in perpetuum. Cum status conditionis humane per omnia dubius et incertus existat, oportet ut ea, que provide statuuntur, ne cum fuga temporis evanescant sed ad noticiam transeant posterorum, litterarum testimonio roborentur. Noverint igitur presens etas et futura posteritas, quod ego comes Albertus de Anehalt propter Deum et ad preces quorundam militum proprietatem mansi et aree sitam in campo in1 Hodenborch, quem Hinricus de Wedestroph1 contulit cum filiabus suis cenobio2 sancte Marie virginis prope Aschariam cum omni iure, quod ad

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 379. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_379.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)