Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


a nobis factam ratam teneant antedicto cenobio et inconcussam. Preterea volumus, quod de supra dictis ecclesiis, sive presentes vel absentes simus, memorate moniales nobis suis expensis unum teneant sacerdotem, qui cottidie in capella castri divinum officium peragat, videlicet matutinas, missam et vesperas celebrando. Ut autem hanc nostram donationem in postmodum nemo infringat, dicto cenobio nostras litteras erogavimus easdem nostrorum sigillorum munimine roborantes. Huius rei testes sunt: nobiles viri Henricus comes de Blankenborch, Otto comes de Valkensteyn, Heidenricus comes de Lutterberch, milites Olricus de Bleckendorp, Wernerus Spegel, Ludolfus Lancea, Heino de Otteleve, Hermannus de Ottersleve, et alii quam plures fide digni. Datum Egelen, anno Domini mo.cco.lxxxo, xvijo Kalendas Julii, in die martyrum Viti, Modesti et Crescentie.

Aus dem im Pfarrarchive zu Egeln befindlichen Original, an welchem noch die Siegel Garduns und Ottos von Hadmersleben hängen. Fehlerhaft gedr: Magdeb. Geschichtsbll. VI. 539. - 1. Orig: parrogiam.


514.

1280. Juli 24. Aken. Herzog Johann I von Sachsen schlichtet einen Zwist zwischen den Stiftsherren von S. Nicolai zu Aken und den dortigen Bürgern bezüglich der Ansetzung eines Priesters bei dem Hospital zum h. Geiste.

Johannes Dei gratia Saxonie, Angarie, Westfalie dux burggraviusque Magdeburgensis omnibus presens scriptum visuris salutem in virginis filio benedicto. Venientes ad nos sepius capellam nostri dilecti canonici in Aken cum instantia rogaverunt, ut intuitu iustitie cives civitatis eiusdem, qui in preiudicium et dampnum eorum sacerdotem in domo sancti spiritus ibidem ad ministranda ecclesiastica sacramenta et oblationes fidelium tollendas tenuerunt, ab hoc facto conpescere curaremus, asserentes firmiter ac valentibus instrumentis ostendentes ea omnia et singula ad se nomine parrochie pertinere. Cives autem, ut ab huiusmodi presumtione desisterent, pluries1 monuimus et per alios fecimus ammoneri. Tandem vero causa hec hinc et inde longo tempore ventilata diffinita fuit nobis presentibus in hunc modum, videlicet quod canonici, qui pro tempore fuerint, domui sancti spiritus in ydoneo sacerdote necnon civibus placito, quandocunque necessarius fuerit, providebunt, ita tamen, quod oblationes et alia ad curam animarum pertinentia institutus a canonicis sacerdos canonicis presentet: ceterum dicto sacerdoti provisores domus memorate expensas adiuncto precio sive marcas quatuor usualis argenti annis singulis erogabunt. Ut autem super hoc contractu futuro tempore discordia nulla surgat, duas litteras sigillatas sigillo nostro huius compositionis formam continentes conscribi fecimus et iussimus unam civibus et aliam canonicis in testimonium evidens presentari.

Datum Aken, anno Domini mo.cco.lxxxo, in vigilia beati Jacobi apostoli.

Aus dem Copiale ecclesie S. Nicolai Aquensis (no. LII) im Staatsarchive zu Magdeburg. - 1. Mspt: plures.
Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 369. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_369.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)