Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


512.

1280. Januar 24. Anhalt. Graf Otto I von Ascharien bekundet den Verzicht seiner Ritter Arnolds des Aelteren, Arnolds des Jüngeren und Heinrichs von Stammer auf eine Curie in Quedlinburg zu Gunsten des Pfarrers Konrad zu Rieder.

Nos Otto Dei gracia comes Ascharie et princeps de Anahalt recognoscimus tenore presentium protestantes, quod dominus Arnoldus Stamere maior et dominus Arnoldus Stamere minor et frater suus dominus Henricus, nostri milites, renunciaverunt omni actioni, quam habuerunt contra plebanum de Reder dominum Cunradum pro curia sita Quidelingeburg ante castrum apud cimiterium sancti Johannis, et quicquid iuris in ipsa curia habuerunt, etiam resignarunt ita, quod dictus plebanus cum prefata curia bene et licite potest suam utilitatem, prout sibi placuit, ordinare et prefati milites et eorum heredes nec ipsum plebanum nec aliquem debent in posterum pro sepe fata curia impedire. In cuius rei testimonium dedimus hanc litteram sigilli nostri munimine roboratam. Huius rei testes sunt: dominus Ulricus marscalcus, dominus Winandus plebanus, et alii quam plures.

Datum Anahalt, anno Domini mo.cco.lxxx, in vigilia conversionis sancti Pauli.

Aus dem Original im Staatsarchive zu Magdeburg, mit dem an einem Pergamentbande hängenden unbedeutenden Bruchstück des Siegels des Ausstellers (Taf. II. 2). Gedr: ab Erath cod. dipl. Quedl. 268 (ex orig.); Janicke Urkdbch. d. St. Quedlinburg 38.


512a.

1280. Mai 11. Graf Heinrich von Kirchberg verkauft mit Zustimmung seiner Schwestern, darunter auch der Canonissin Elisabeth zu Gernrode, verschiedene Güter zu Rüxleben dem Kloster zum Neuen Werke vor Nordhausen.

Nos Heinricus comes dictus de Kirchbergk omnibus in perpetuum. --- Noverint igitur universi, quod nos de voluntate et consensu Hethewigis et Jutte canonicarum in Quitelingeborg et Elizabet canonice in Gerenroth, sororum nostrarum dilectarum, necnon cognate nostre Jutte relicte Reinhardi de Cranichvelt vendidimus preposito, abbatisse et conventui monasterii Novi Operis extra muros Nordhusen quinque mansos proprietatis nostre in Rukerslebin, quatuor curias ibidem et duo iugera pratorum cum omnibus suis iuribus, libertate et pertinenciis, sicut possedimus et ad nos a nostris progenitoribus devenerunt, hoc adiecto, quod maior casa in cimiterio et ius patronatus parochie in villa memorata cum omnibus bonis transeat supradictis. Testes huius facti sunt: Henricus comes senior de Honstein, Theodericus et Henricus filii ipsius comitis, Gozmarus comes de Kirchberg et Fredericus miles de Wexungen et Fredericus miles de Taba, Bertoldus miles de Heringen, Henningus miles; Gotscalcus et Hinricus senior et Hinricus iunior dicti de Saxa, et Fredericus et Hinricus de Wissense cives Northusani, et alii quam plures. ---

Acta sunt hec anno Domini m.cc.lxxx, quinto Idus Maii.

Aus einem Nordhäuser Copialbuche im dortigen Stadtarchive. - Vergl. no. 512b.
Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 367. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_367.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)