Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


visuris recognoscimus et publice protestamur, quod voluntate unanimi et consensu nostro ecclesie beati Nicolai et conventui ancillarum Dei in Adesleve recepta ab eis sexaginta marcarum pecunia vendidimus ibidem totius curie decimam, quam tenemus de manu venerabilis domini nostri Volradi Halberstadensis episcopi titulo feodali. Pretextu igitur huius venditionis cum primum eadem ecclesia beati Nicolai et conventus in Adesleve eiusdem decime proprietatem a prefato domino nostro episcopo obtinere poterunt, eidem ipsam decimam resignandam promisimus ita, quod conferat eam sepe dicte ecclesie et conventui iusto proprietatis titulo perpetuo possidendam. Unde in huius venditionis inviolabilem certitudinem presentem litteram dehinc scribendam duximus et sigillorum nostrorum munimine roborandam. Testes sunt: dominus Hinricus prepositus predicte ecclesie in Adesleve; fideles et milites nostri Henningus et Arnoldus de Berge, Ulricus marscalcus noster, Thilo de Wedderstidde, et alii quam plures milites et famuli fide digni.

Actum et datum Ascharie, anno Domini mo.cco.lxxxo, iv Idus Januarii.

Aus dem Copiale CXXXV und dem Copiale Halberst. miscell. (no. CIV) im Staatsarchive zu Magdeburg. Im Regest bei Kunze Adersleben 25 und in v. Ledebur allgem. Archiv XI. 264.


511.

1280. Januar 18. Ascharien. Graf Otto I von Ascharien verkauft im Landgericht (Grafending) zu Aschersleben zwei Hufen Landes zu Klein-Wedderstedt dem Marienstift zu Halberstadt.

In nomine Domini amen. Otto Dei gratia comes Ascharie et princeps in Anehalt omnibus in perpetuum. Que geruntur in tempore ne simul cum lapsu temporis evanescant, poni solent in lingua testium vel scripture memoria perhennari. Sciant igitur tam posteri quam presentes, quod nos duorum mansorum proprietatem in Parvo Wederstide sitorum cum omnibus attinenciis tam in villa quam in campis recepta quadam pecunia a magistro Thiderico de Westerhusen, canonico ecclesie sancte Marie Halberstadensis, donavimus eidem ecclesie perpetuo possidendam, presente et consenciente fratre nostro Henrico canonico sancte Magdeburgensis ecclesie, in iudicio nostro Ascharie, quod grevending vulgariter appellatur. Huius donacionis nostre testes sunt: nobilis vir Waltherus de Arnesten eiusdem iudicii schulthetus; Fridericus de Tortun, Albertus Schrape. Richardus Gogreve schabini; Albertus qui dicitur Vrone; Olricus marschalcus, Olricus et Helembertus de Wedestorp, Olricus de Blekkendorp, Johannes, Cobbe, Henricus de Reinstide, Johannes de Monte et Arnoldus, Gernandus de Arnesten, Thilo de Wederstide, Henricus de Bok, Borchardus Balke et Eilbertus fratres de Welpesleve milites. Et ut hec nostra donacio rata et impermutabilis perseveret, presentem paginam inde confectam prefate ecclesie sancte Marie in Halberstat erogavimus nostri ac fratris nostri Henrici sigillorum munimine roboratam.

Actum et datum Ascharie, anno Domini millesimo cco.lxxxo, xvo Kalendas Februarii.

Aus dem Original im Staatsarchive zu Magdeburg, mit dem an gelben und rothen Seidenfäden hängenden, trefflich erhaltenen Reitersiegel des Grafen Otto I (Taf. II. 2) und dem Fusssiegel des Grafen Heinrich als Magdeburger Canonicus (Taf. IV. 1).
Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 366. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_366.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)