Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


ut annis singulis in anniversario ipsius cuilibet dominarum nostrarum octo denarii dentur, dominis vero communiter quinque solidi et quatuor denarii, de quibus tam absentes quam presentes equalem recipient portionem. ---

Acta sunt hec anno Domini mo.cco.loxoxo nono, indictione undecima2.

Aus dem Original im Staatsarchive zu Magdeburg, mit dem an einem Pergamentbande hängenden Siegel der Ausstellerin, an welchem leider der Name fortgebrochen ist Vollständig gedr: ab Erath cod. dipl. Quedl. 267. - 1. Orig. irrthümlich: Gertrudis. - 2. statt: septima.


507.

(1271-1279.) Walter von Arnstein resigniert seine Güter zu Mühlingen dem Fürsten Otto I von Ascharien.

Illustri principi ac domino suo Ottoni comiti Ascharie Walterus Dei gracia de Arnsten servitium benevolum ac paratum. Dominationi vestre bona sita in Mulinge, videlicet sex mansos cum quatuor curiis ibidem, que a vestra reverentia hactenus possedimus, presentibus resignamus. Testes vero huius resignationis sunt: nobiles viri dominus Walterus de Arenstein, dominus Otto de Valckenstein, et alii quam plures fide digni. In cuius evidentiam hanc literam duximus nostri sigilli munimine roborandam.

Gedr: Beckmann Hist. d. F. Anhalt I. 342; Riedel cod. dipl. Brand. I. 4. 40. - Walter von Arnstein starb 1279 (Riedel cod. dipl. Brand. I. 4. 39) und bis gegen 1271 stand Fürst Otto unter der Vormundschaft seiner Mutter.


508.

1280. Januar 10. Ascharien. Graf Otto I von Ascharien bezeugt den vor ihm im Grafending zu Aschersleben geschehenen Verkauf von 8¾ Hufen Landes zu Adersleben an das dortige Nonnenkloster seitens der edelen Frau Gisla von Schermbcke, geb. von Kirchberg.

Nos Dei gratia Otto comes Ascharie et princeps in Anhalt notum esse volumus omnibus hanc litteram visuris et publice protestamur, quod Gisla nobilis domina de Kercberg, uxor domini Werneri de Scherenbecke, coram nobis et domino Henrico fratre nostro et coram sculteto nostro Waltero de Arnstein et coram scabinis et consulibus civitatis nostre Ascharie in iudicio nostro ibidem, quod grevending dicitur, recepta quinquaginta sex marcarum pecunia dedit ecclesie beati Nicolai et conventui sanctimonialium in Adesleve cum voluntate et consensu heredum suorum novem mansos, quadrante minus, in campis predicte ville sitos et undecim areas ibidem et duo salicta cum omni iure et questu in campis et in villa iusto proprietatis titulo perpetuo possidenda. Et ut hanc nostram protestationem stulte emulationis non ledat impietas, presens scriptum inde confectum dedimus sigilli nostri munimine roboratum. Testes sunt: dominus Hinricus frater noster, scultetus noster predictus nobilis de Arnstein; dominus Heinricus

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 364. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_364.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)