Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


485.

1276. August 17. Bischof Volrad von Halberstadt bezeugt, dass der Ritter Albrecht Rodestoc und dessen Ehefrau zwei Hufen Landes zu Eilsdorf und eine Hofstätte zu Oster-Gröningen, welche sie von der Kirche zu Hecklingen besassen, an die letztere verkauft haben.

Volradus Dei gracia Halberstadensis ecclesie episcopus omnibus hanc litteram visuris salutem in perpetuum. Ne res gesta apud posteros vergat in dubium, salubriter inductum est, ut ea, que aguntur, litteris autenticis roborentur et testibus muniantur. Notum sit igitur, quod Albertus miles cognomento Rodestoc et sua uxor duos mansos in Eylvordestorp sitos et unam aream in orientali Groninge, quos ab ecclesia in Hekelinge possidebant, sub hac condicione et forma libero arbitrio memorate ecclesie resignarunt, videlicet quod dilectus noster Heynricus prepositus in Hekelinge summam sex marcarum persolvit militi iam predicto. Ut autem hec rata permaneant, litteram hanc conscriptam sigilli nostri munimine duximus roborandam. Huius rei testes sunt: Heynricus prepositus in Hekelinge, frater Heynricus de Helmenstat Lapidis sancti Michaelis, Teodericus de Nemore, Teodericus de Holtempna canonici sancti Bonifacii in Halberstad, et alii quam plures fide digni, Teodericus camerarius domensium. Acta sunt hec anno mo.co.co.lxxo.vjo, octava Laurentii martiris.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst, mit dem an einem Pergamentbande hängenden, in der oberen Hälfte beschädigten Siegel des Ausstellers.


486.

1276. (Januar-September.) Gattersleben. Die Brüder Johann und Johann von Gattersleben geben eine Hufe Landes zu Ober-Wiederstedt, welche Dietrich von Hecklingen von ihnen zu Lehen getragen, der Stiftskirche zu Quedlinburg.

Johannes et Johannes fratres milites dicti de Gatersleve omnibus presentem paginam inspecturis aucmentum gratie salutaris. Ut ea, que ad utilitatem et commodum ecclesiarum procurantur, perpetuam obtineant firmitatem, scriptis et testibus rem gestam expedit commendari. Inde est quod universis notum esse cupimus et constare, quod nos accedente consensu gratanti legitimorum heredum nostrorum ac pie recordationis fratris nostri Erici militis, videlicet Erici, Jutte, Margarete et Mechtildis atque Johannis et Jutte, proprietatem unius mansi siti in Alto Wederstede, qui fuerat Thiderici militis dicti de Hekelinge quemque a nobis in feudo tenuerat, unanimi consensu parique voluntate damus et dedimus ecclesie Quidelingeburgensi perpetuo possidendam. Ut igitur hec nostra libera et absoluta donatio perpetuis temporibus maneat perseverans et ne super ipsa cuiquam dubium generetur, presens scriptum inde confectum cum sigilli nostri appensione ad cautelam sufficientem memorate ecclesie duximus conferendum. Huius rei testes sunt: Fridericus de Nenthorpe, Johannes et Thidericus filii ipsius, Lothewicus

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 351. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_351.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)