Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


459.

1275. Juni 9. Coswig. Bischof Heinrich I von Brandenburg gestattet bei Gelegenheit der Einweihung der Marienkirche zu Coswig den Stiftsherren des damit verbundenen Collegiatstiftes die Verwendung der Einkünfte aus den Pfarreien zu Senst, Markgräfendorf, Dannenberg und Köselitz zu ihrem Unterhalte.

Heynricus Dei gratia Brandeburgensis episcopus honorabili in Christo decano et capitulo Cozwicensi salutem in filio virginis gloriose. Cultum divinum in ecclesia vestra augmentare volentes, qui propter stipendiorum inopiam locis deperit in plerisque, vobis indulgemus et presencium auctoritate concedimus, ut proventus ecclesiarum in villis Senzaten, Margrevendorp, Dannenberch atque Coselitz, in quibus ius patronatus habetis, ad emendacionem prebendarum vestrarum in usus vestros possitis convertere, conpetenti porcione ipsarum ecclesiarum rectoribus deputata, unde solvere archidiaconi iura possint. In cuius rei testimonium presens scriptum damus nostri sigilli robore communitum. Testes huius sunt: Gozewinus plebanus in Barboy, Sifridus plebanus in Lubas etc. Datum Coszwik, die consecrationis, anno Domini mo.cco.lxxvo, vo Idus1 Junii, pontificatus nostri anno xijo.

Aus dem Coswiger Copialbuche im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst. - 1. Auch diese Urk. ist nach der Abschrift Vo Nonas Junii datiert: siehe die Bemerkung zu no. 458.


460.

1275. Juli 13. Graf Siegfried I von Anhalt bewidmet das Stift S. Pauli zu Halberstadt mit anderthalb Hufen Landes zu Winningen, welche ihm Johann von Waldeser aufgelassen hat.

Sifridus Dei gracia comes de Anehalt universis Christi fidelibus, ad quos presens scriptum pervenerit, salutem in eo, qui est omnium vera salus. Ad obviandum malitiis hominum, qui in mendacium solent convertere veritatem, sagaciter est inventum, ut ea, que temporaliter gerimus, scripturarum munimine roboremus. Noscant igitur tam posteri quam presentes, quod nos una cum filiis nostris ob reverentiam omnipotentis Dei et beati Pauli ad instantiam dilecti ministerialis nostri Johannis1 de Waldeser fundum mansi et dimidii siti in Winnincge cum omni iure et utilitate in villa2 et in campo, sicut eosdem agros tenuit a nobis Johannes1 de Waldeser iam predictus, ecclesie sancti Pauli in Halberstat contulimus absque omni servicio et exactione, que fieri possit aut consuevit, liberaliter perpetuo possidendum. Ut autem hec nostra donatio tam a nobis quam nostris heredibus rata perpetuo et inviolabilis observetur, hanc litteram exinde conscriptam nostri fecimus sigilli munimine roborari. Datum et actum hiis testibus presentibus: Theoderico ministeriali nostro de Waldeser, Friderico de Kezendorp, Johanne1 milite de Winnincge, clericis autem domino Hermanno3 de Hildenshem, Heynrico de Dyssowe

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 331. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_331.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)