Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


aucis et pullis dumtaxat exemptis, ad quorum solucionem secundum niodum supradictum consuetis temporibus tenebuntur. Et ut presens ordinacio in nulla parte sui vacillet, dominus Otto senior dictus de Hademersleve pro se ac filiis suis consensit in eandem, tali adiecta condicione, quod sibi ac suis filiis reservat liberam facultatem dictas malderas vel consuetam decimam solvendi, si ad eum vel ad suos filios aliqui dictorum mansorum decimalium pleno iure et absolute fuerint in posterum devoluti. Huius rei testes sunt: Hermannus portenarius, Guntherus vicedominus, Conradus de Coldiz maioris ecclesie canonici, magister Conradus dictus de Aldendorp, Thidericus de Holtemna sancti Mauricii canonici, Thidericus plebanus in Hondorp; Ludico dictus miles Grelle, et alii quam plures. Ut autem dicta ordinacio omni evo maneat inconvulsa neque partes contra eam temere venire presumant, sub interminacione anathematis districtius inhibemus, presentem paginam inde conscriptam sigillo nostro necnon sigillis domini Ottonis ac filiorum eiusdem dictorum de Hademersleve munientes.

Acta sunt hec anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo quarto, sexto decimo Kalendas Decembris, pontificatus nostri anno2. .

Aus dem Original im Staatsarchive zu Magdeburg: von den drei Siegeln an rothen Seidenfäden sind nur noch diejenigen des Bischofs Volrad und Ottos von Hadmersleben vorhanden. - 1. Orig: negliens. - 2. Die Zahl des Pontificatsjahres fehlt im Orig.


443.

1274. Magdeburg. Erzbischof Konrad II von Magdeburg weiset den Pfarrer zu Bernburg an, Siegfried von Glinde und andere säumige Zinspflichtige des Klosters Frose zu regelmässiger Entrichtung ihrer Abgaben zu veranlassen.

Conradus1 Dei gratia sancte Magdeburgensis ecclesie archiepiscopus dilecto in Christo A. plebano in Berneburch salutem et karitatis affectum. Conquesti sunt nobis preposita et conventus secularis ecclesie in Vrose, quod Sifridus de Glinde miles et multi alii laici in nostra dycesi2 constituti super censu, pacto et rebus aliis iniuriantur eisdem in eo, vel quod non solvant vel solutionem nimium different eorumdem2. Quocirca discretion tue mandamus, quatinus dictum Sifridum1 et omnes alios, quos dicta preposita et conventus tibi suorum proventuum nominaverint debitores, moneas et inducas, ut, quod tenentur, solvant tempore competenti, alioquin ad id eos per censuram ecclesiasticam presentium auctoritate compellas.

Datum Magdeburg, anno Domini mo.cco.lxxiiijo, pontificatus nostri anno septimo.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst: das angehängt gewesene Siegel verschwunden. - 1. Orig. nur die Anfangsbuchstaben. - 2. So im Orig.
Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 320. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_320.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)