Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


438.

1274. Juli 11. Graf Siegfried I von Anhalt bewidmet das Frauenkloster zu Coswig mit dem Patronatsrechte über die Kirche zu Wülknitz.

Universis presentes litteras inspecturis Sifridus Dei gratia comes de Anhalt salutem in omnium salvatore. Ordinationes, quas perpetuis temporibus valituras esse decernimus, litterarum merito testimoniis commendamus, ne, si per oblivionem ex successu temporis a memoria hominum excidant, firmitatis et virtutis debite robur perdant. Eapropter notum esse volumus presentibus et futuris, quod nos devotis in Christo sororibus de regula Augustini in Cozwic ius patronatus ecclesie in Wulkniz, Magdeburgensis diocesis, cum omni iure, quo ab olim quiete dinoscimur possedisse, in remedium anime nostre contulimus propter Deum. In huius autem facti evidentiam et certitudinem pleniorem presentem paginam sigilli nostri appensione duximus consignandam. Acta sunt hec anno Domini mo.cco.lxxiiijto, vo Idus Julii.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst, mit dem zerbrochenen, an rothund gelbseidenen Fäden hängenden Helmsiegel des Ausstellers (Taf. VI. 1). - Auch in einer alten, fast gleichzeitigen Copie auf Pergament ebenda vorhanden.


439.

1274. Juli 13. Ascharien. Graf Otto I von Ascharien bezeugt die am 3 Mai d. g. J. von ihm geschehene und am folgenden 28 Juni von seinem Bruder Heinrich zu Magdeburg bestätigte Uebertragung von vier Hufen Landes in Winningen an das Marienstift zu Halberstadt.

Otto Dei gratia comes Ascharie et princeps in Anehalt omnibus in perpetuum. Quoniam memoria hominum labilis est et infirma, non ab re facta mortalium a scriptum publica recipiunt munimenta. Proinde notum esse volumus universis, quod, cum Johannes miles de Winninge quatuor mansos in Winninge sitos, a iugo advocatorum liberos et exemptos, cum omni integritate teneret a nobis titulo pheodali, dilecti nobis in Domino decanus et capitulum ecclesie sancte Marie Halberstadensis cum dicto Johanne1 milite taliter ordinarunt, quod ipse nobis prefatos mansos cum omni iure ac utilitate libere resignavit. Nos itaque tenentes eos liberos et solutos donavimus ipsos cum eorum proprietate predicte ecclesie sancte Marie ad ordinationem salemannorum domini Conradi de Welpesleve quondam eiusdem ecclesie sancte Marie canonici in pace perpetua possidendos, Henrici fratris nostri Magdeburgensis ecclesie canonici voluntate ac consensu gratuito accedente. Huius resignationis et donationis nostre testes sunt: Bertoldus notarius noster, Heidenricus de Lewenberg, Lodewicus de Wanzleve canonici ecclesie sancte Marie virginis antedicte; Henricus de Wedestorp, Johannes de Monte, Olricus marscalcus, Thidericus Stumpe, Alexander Bulte, milites fideles nostri; schabini autem Albertus Schrape, Borchardus gogravius, Johannes de Tzeringe, Alfwin de Groninge et de Herrikestorp vronebode, et alii quam plures. Acta sunt hec in Ascharia, dominice incarnacionis

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 316. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_316.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)