Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


403.

1272. Mai 30. Die Geschwister Gisla und Werner von Kirchberg bewidmen das Kloster Adersleben mit einer Hufe Landes zu Heteborn und einem Walde im Hakel, welche Güter früher Johann von Waldeser zu Lehen getragen hat.

Gisla et Wernerus frater ipsius, nobilis de Kerchberge, universis presentia audituris et visuris salutem in Domino. Ut illa, que per nos rationabiliter fiunt, robur obtineant debite firmitatis, expedit ipsa scriptis et snbscriptione testium perennari. Noverint igitur universi presentis temporis et futuri, quod, cum dominus Joannes miles de Waldesere mansum unum situm in Heteborne et silvam in loco, qui vocatur Hackel, attinentem eidem manso nobis proprietatis titulo pertinentes detineret a nobis, ab eodem vero Joanne milite Henricus, Thidericus et Henricus, filii Henrici militis de Adesleve, detinerent titulo feodali, dilecte nobis in Christo abbatissa et conventus cenobii sancti Nicolai in Adesleve cum eisdem taliter ordinarunt, quod sicut predictus mansus et silva de manu nostra in manum descenderant, ita gradatim ascendendo nobis fuerunt libere resignata. Que bona nos habentes libera et soluta cum omni iure, dominio et proprietate, que in eis habuimus, ob reverentiam beati Nicolai piissimi confessoris et animarum nostrarum remedium et salutem donavimus dicto cenobio in Adesleve cum ipsorum pertinentiis perpetuo possidenda, eorum usibus, qui ibidem Domino Deo nostro deserviunt, profutura. Huius donationis nostre testes sunt: venerabilis dominus noster Volradus Halberstadensis episcopus ac honorabiles viri Joannes custos, Jacobus notarius canonici ecclesie sancte Marie Halberstadensis, Henricus plebanus in Langenstein; laici autem Wernerus de Scherenbecke, Joannes de Hessenem nobiles, Henricus Isenborde, Jacobus de Severthusen milites, Wernerus camerarius, et alii quam plures clerici et laici fide digni. Ut autem hec nostra donatio sepedicto cenobio in Adesleve firma semper maneat et a nullo valeat retractari, presentem paginam inde conscribi fecimus et domini nostri Volradi episcopi et Werneri de Scherenbecke nobilis predictorum, et ego Wernerus de Kercberge supradictus mei contra futurorum malitiam sigillorum robore communimus. Acta sunt hec anno gratie millesimo ducentesimo septuagesimo secundo, iij Kalend. Junii.

Aus dem Copiale CXXXV und dem Copiale Halberst. miscell. (no CIII) im Staatsarchive zu Magdeburg. - Kunze (Kl. Adersleben 18) führt eine zweite Urk. über das fragliche Geschäft an, deren Aussteller seiner Angabe nach sind: domina Gisla de Kercberg (uxor Werneri de Scherenbecke), Sophia soror, Hermannus canonicus et Wernerus fratres, et Wernerus, Hermannus, Gertrudis, Beata et Lucardis infantes domine Gisle.
Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 291. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_291.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)