relaxamus. In huius testimonium presentem litteram sigilli nostro fecimus
consignari.
Datum in Grunenhayn, anno gratie mo.cco.lxxjo, vjo Kalendas Junii.
1271. Juni 6. Wegeleben. Die Grafen Otto I und Heinrich III von Anhalt über den Verkauf der Mühle unter dem weissen Berge an das Kloster Michaelstein.
Otto et Henricus Dei gratia comites de Anehalt omnibus hoc scriptum visuris salutem in Domino. Quia in privilegio a patre nostro super vendicione molendini sub monte, qui vulgariter Wittenberch dicitur, aliquando dato non satis lucide et expresse explanatum fuerat, quid iuris quidve libertatis in eodem molendino ecclesie Lapidis sancti Michaelis conferretur, protestamur publice et in hoc consentimus, quod predicte ecclesie idem molendinum venditum fuit cum omni iure, quod ceteri molendinarii habent et ab antiquo habuerunt super Bodam residentes, videlicet in effossione cespitum pro necessitate aggeris et in plantatione salicum super aquam ad aggerem firmandum, quia a prima fundatione numquam contradictionem percepimus in eisdem, quippe cum nulli advocatie subiaceat, sed ecclesia libere possideat, sicut ministeriales nostri testantur, quorum aliqui aliquando in pheodo possiderunt. De loco etiam, ubi molendinum textrinum fuerat, quia ad idem molendinum pertinet, presentibus protestamur. Datum in Wegenleve, anno Domini mo.ccolxxj, sequenti die sancti Bonifacii martiris et pontificis.
1271. Juli 28. Halberstadt. Bischof Volrad von Halberstadt bewidmet das Kloster Huysburg mit dem Eigenthum an dem vom Ritter Friedrich von Gernrode erkauften halben Zehnten und an 3½ Hufen Landes zu Anderbeck.
Volradus Dei gratia Halberstadensis ecclesie episcopus tam presentibus quam futuris, ad quos presens scriptum pervenerit, cupimus esse notum, quod dilectus noster Wernerus in Christo abbas in Huisborch nomine monasterii sui medietatem decime in Anderbeke cum omni utilitate et tres mansos et dimidium ibidem cum mancipiis ad eadem bona pertinentibus a Frederico milite de Gerenrode, que bona Burchardus et Lucardus nobiles de Meynersem de manu nostra pheodali titulo tenuerant, conparavit
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 282. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_282.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)