Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


Domini nostri Jhesu Christi et pie matris eius canonicis ecclesie sancti Nicolai in civitate nostra Aken proprietatem dimidii mansi, qui solvit unum korum tritici, et unius quartalis, quod solvit triginta denarios, de bonis Alberti filii Alexandri in villa Cruchere liberaliter contulisse. Dedimus similiter ipsis dimidium mansum in dicta villa, quem possidet Johannes filius Esici, qui tritici solvit etiam unum korum, insuper in eadem villa dimidium mansum eis donavimus, quem habet Bernardus filius Heinrici, de quo tritici recipient1 annis singulis unum korum. Hec omnia et singula possidenda perpetuo contulimus sepe dictis canonicis cum omni iure et libertate, sicut ea possedit Hinricus de Bigere quondam noster advocatus, tali tamen condicionis apposita cautione, ut Engelbertus notarius noster, canonicus in Aken et plebanus in Gumbra, necnon filii fratris eius Hinricus et Florinus, canonici in Aken, bona memorata, quamdiu vixerint, optineant simul, et quicumque ex hiis tribus diutius vixerit, totum recipiat ad tempora vite sue, et hoc ea fiet ratione, quia dicta bona pro viginti marcis compararunt. Postquam autem omnes tres predicti de medio sublati fuerint, sepedicta bona inter se pretaxati canonici equaliter parcientur. Ut autem hanc nostram liberam et voluntariam donacionem nullus successorum nostrorum infringat vel immutet tempore futuro, presentem eis litteram cum inscriptione testium sigilli nostri munimine roboratam iussimus in testimonium evidens erogari. Hii sunt testes: Conradus de Kotene, Widego de Gatersleve, Anno de Sidowe, Theodericus de Tilberg, Everhardus de Warmsdorp, Bartholomeus pincerna noster, milites, et alii quam plures fide digni. Datum Magdeburg, anno Domini mo.coco.lxxo, in vigilia beati Johannis baptiste.

Aus dem Original im Staatsarchive zu Magdeburg: das Siegel hat an Pergamentbändern angehangen, ist aber verschwunden. - 1. Orig: recipientur.


375.

1270. Juni 27. Magdeburg. Die Herzöge Johann I und Abbrecht II von Sachsen verkaufen dem Kloster Hecklingen auf vier Jahre sechs Wispel Getreide aus der Mühle in Gänsefurt.

Nos Johannes1 et Albertus2 Dei gratia duces Saxonie, Angarie, Westfalie, bůrcgraviique in Magdhebůrch omnibus hanc litteram inspecturis in perpetuum. Recognoscimus et tenore presentium protestamur, quod nos sex koros frumenti, quos noscimur habere in quodam molendino sito in villa, que dicitur Ghensevorde, sanctimonialibus in Hekelinge a festo Jacobi nunc instanti ad quatuor annos pro quinquaginta marcis communis argenti percipiendos sine impedimento quolibet obligamus, hoc adiecto, si eos infra predictum terminum poterimus redimere, ad usus nostros tenebuntur redire, sin autem, nomine proprietatis in eadem ecclesia perpetuo remanebunt. Ut autem huiusmodi contractus minus valeat violari, hanc litteram nostris sigillis presentibus fecimus communiri, predicte vero sanctimoniales nobis econverso suam tenentur litteram sigillo conventus ac prepositi tradere sigillatam. Huius rei testes sunt: dominus Bůrchardus quondam bůrcgravius Magdheburgensis, dominus Anno de Sydowe, Conradus de Kotene,

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 271. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_271.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)