Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


singulas curias antedictas et spacium interiacens cum canonicis et vicariis sic illa libertate gaudere, ut ab omnibus tam ordinariis quam extraordinariis functionibus et a quibuslibet exactionibus, angariis, perangariis, talliis, collectis murorum, vigiliis, custodiis civitatis seu aliis generibus molestie quibuscunque omnia et singula libera sint penitus et exempta. Et ne alicuius temerariis ausibus violentur, statuimus firmiter volentes, dictas curias et spacium interiacens omni illa emunitate letari, qua ipsa cum cimiterio gaudet ecclesia secundum canonica instituta, adhibito in premissis omnibus et singulis favorabili et expresso consensu dilecti fratris nostri domini Alberti ducis et adiutorio carissime matris nostre domine Elene ducisse et eorundem pia et libera voluntate. Recipimus quoque in nostram protectionem ecclesiam predictam et locum cum personis, specialiter autem privilegia, libertates, iura, res, possessiones et alia tam ecclesie quam ipsorum bona, que in presentiarum possident vel etiam in futurum prestante Domino poterunt adipisci. Et ut premissa omnia et singula perpetua gaudeant firmitate nec ab aliquibus nostris heredibus seu successoribus immutari valeant in posterum vel infringi, cum subscriptione testium presentes litteras conscribi et sigillo nostro roborari mandavimus in evidens testimonium et munimen. Testes vero sunt hii: domina Elena ducissa carissima mater nostra, dominus Albertus dux Saxonie dilectissimus frater noster, vir nobilis Bůrchardus comes de Mansvelt, Hinricus comes de Regensten, Conradus de Kotene, Wedego de Gatersleve, Anno de Sydowe, Everhardus de Warmstorp, Bartholomeus pincerna, Bertrammus marschalcus, Theodericus de Tilberg milites, et quam plures alii fide digni.

Datum Wittenberg, anno Domini mo.cco.lxxo, Kalendis Februarii.

Aus dem Original im Staatsarchive zu Magdeburg: das angehängt gewesene Siegel ist sammt der Schnur verschwunden. Das Original ist an der einen Seite durch Moder verletzt, das hier fehlende ist aus der Urkunde des K. Rudolf (no. 453) ergänzt worden. - 1. Vergl. no. 373.


373.

1270. März 5. Magdeburg. Erzbischof Konrad II von Magdeburg bestätigt die Gründung des Nicolaistiftes zu Aken seitens des Herzogs Johann I von Sachsen und nimmt dasselbe in seinen Schutz.

In nomine sancte et individue trinitatis amen. Conradus Dei gratia sancte Magdeburgensis ecclesie archiepiscopus omnibus in perpetuum. Cum adolescentia preceps sit etas et lubrica, nichil de supernis cogitans, nusquam gressum sue intencionis sub tramite certo ferens1, mirandus est utique adolescens contrarium huic etati sue faciens et digna sunt eternali memoria, si qua fuerint, opera eius bona. Noverint ergo universi presentes et posteri, quod noster charissimus, genere quidem clarissimus illustris princeps Johannes dux Saxonie, viriliter iam sentiens, nondum tamen adhuc statum virilem attingens, saluti sue et suorum progenitorum volens consulere et amplificationi divini cultus intendens, ut in multitudine ministrorum honor Dei, reverentia gloriose virginis matris sue et suorum augeatur plenius laus sanctorum, anno etatis sue vicesimo primo ecclesiam beati Nicolai in civitate sua Aken super Albeam de voluntate

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 269. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_269.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)