Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


eternam in Domino salutem. Tenore presentium recognoscimus et publice protestamur, quod nos de voluntate unanimi et consensu quinque mansos et aream annexam sitos in magno Hersleve dominis Conrado de Cattenstide, Nicolao de Drondorp et Conrado de Bornekar, vicariis Halberstadensis ecclesie, vendidimus pro centum marcis Halberstadensis argenti et donavimus cum omni iure et utilitate, quod nostrum monasterium in eis noscitur habuisse, quam pecuniam in solutionem emptionis decime in Ponleve duximus convertendam. Huius venditionis et donationis testes sunt: Thidericus de Welpesleve, Gernotus de Arnesteyn milites; Conradus de Welpesleve canonicus ecclesie sancte Marie Halberstadensis et Siffridus ecclesie Halberstadensis vicarius. Ut autem hec venditio et donatio robur obtineat perpetue firmitatis, presentem litteram nostri conventus et nobilis domine Mechtildis de Arnesten, fundatoris monasterii nostri, sigillorum appensione fecimus communiri.

Acta sunt hec Wedderstede, anno Domini millesimo cclxvijo, xv Kalendas Aprilis.

Aus dem Copialbuche des Domstiftes Halberstadt im Besitz des dortigen Domgymnasiums. Das Original befindet sich im Staatsarchive zu Magdeburg: angehängt sind die merkwürdigen Siegel Mechtilds von Arnstein und Luchardis von Wernigerode. S. v. Mülverstedt in der Zeitschrift d. Harzvereins I. 43. Vergl. über den Erwerb der verkauften Güter seitens des Klosters no. 220.


327.

1267. April 8. Halberstadt. Bischof Volrad von Halberstadt beurkundet, dass mehrere Halberstädter Vicare die von dem Kloster Wiederstedt erkauften fünf Hufen Landes nebst der dazugehörenden Hofstelle zu Gross-Harsleben der Halberstädter Kirche überlassen haben.

Volradus Dei gratia Halberstadensis ecclesie episcopus in perpetuum. Ne illa, que aguntur in tempore, simul labantur cum tempore, scriptis solent autenticis perhennari. Proinde noverint Christi fideles universi presentis temporis et futuri, quod dilecti nostri, scilicet Conradus de Cattenstide, Nicolaus de Drondorp et Conradus de Bornekere, nostre Halberstadensis ecclesie vicarii, a nobili femina, videlicet Mechtilde1 de Arnesten, et conventu sororum de Wederstede, ordinis sancti Augustini, quinque mansos in magnum2 Hersleve sitos et aream annexam, qui iure proprietatis eidem domine Mechtilde3 de Arnesten et conventui in Wederstide pertinebant, cum suis propriis denariis compararunt et hos vicarios predicta domina de Arnesten et conventus in Wederstede miserunt in possessionem dictorum quinque mansorum et aree per Gernotum militem de Arnesten corporalem presentibus Hermanno maiore preposito, Gunthero de Mannesfelt nostre maioris ecclesie canonicis et aliis quam pluribus fide dignis. Prefati autem vicarii fidelitatem ac dilectionem, quam ad nostram Halberstadensem habuere dudum ecclesiam, ad effectum perducere cupientes iam dictos quinque mansos et aream eidem nostre Halberstadensi ecclesie cum omni iure, quod in ipsis habuerant, tradiderunt liberaliter et donarunt. Quia vero sepedicti vicarii nostram graciam et favorem et totius ecclesie nostre Halberstadensis pocioribus obsequiis meruerunt, hanc eis vicissitudinem de consensu pleno ipsius ecclesie nostre capituli duximus rependendam,

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 238. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_238.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)