Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


321.

1266. Ascharien. Die Grafen Otto I und Heinrich III von Ascharien tauschen mit dem Stift Quedlinburg Ministerialen.

Otto et Heinricus Dei gratia comites Ascharie et principes de Anahalt universis presens scriptum inspecturis salutem. Ut ea, que geruntur in tempore, ne simul labantur cum tempore, scripti indigent testimonio commendari. Hinc est quod tam presentibus quam futuris volumus esse notum, nos ad instantiam et preces domini Arnoldi ministerialis nostri de Monte et suorum amicorum Thidericum filium domini Olrici de Wedestorp et Sophiam filiam ipsius ecclesie sancti Servacii in Quedelingeburg liberaliter contulisse. Et domina abbatissa de Quedelingeburg duos filios domini Arnoldi de Berge, Arnoldum videlicet et Albertum, nobis simili modo in restaurum contulit et donavit. Commutatio vero ista facta est de domini Arnoldi heredum de Berge antedicti voluntate pariter et consensu. Huius rei testes sunt: ministeriales nostri Johannes de Berge, Olricus et Heinricus fratres de Wedestorp, Olricus marscalcus, Conemundus de Monte, Hermannus de Wegenleve, et alii milites quam plures, Heinricus de Gatersleve, Alberthus de Coxstede, Johannes pincerna, Lodewicus de Elvelingerode. Et ne dubium aliquod in posterum exinde valeat suboriri, presentem paginam conscribi fecimus et sigilli nostri munimine diligentius roborari. Datum Ascharie, anno Domini mo.ccolxovjo.

Aus dem Original im Staatsarchive zu Magdeburg, mit dem an einem Pergamentbande hängenden gemeinschaftlichen Siegel der Aussteller (Taf. II. 1). Gedr: ab Erath cod. dipl. Quedl. 230 (ex orig.).


322.

1266. Graf Bernhard I von Anhalt schenkt dem Kloster Mehringen eine Hufe Landes zu Nienstedt bei Aschersleben.

In nomine Domini amen. Noverit omnium fidelium tam futurorum quam presentium intellectus, quod nos Bernardus comes, filius Henrici quondam comitis de Anehalt, ad petitionem et instanciam dilectorum nobis Henrici et Thiderici fratrum militum de Analiggeborch mansum unum proprietatis nostre situm in Nienstede prope Aschersleve, quem idem milites, ministeriales nostri, de manu nostra iure tenebant feodali, sancto Petro in Merigge in supplementum ibidem Deo servientium condonavimus iure perpetuo possidendum. Ut autem hec nostra donatio robur optineat firmitatis et ne quid in futurum obiectionis vel contrarietatis oriri valeat, presentem paginam sigilli nostri appensione fecimus communiri. Huius rei testes sunt: dominus Gero de Repgowe, Conradus de Aschersleve, Thidericus de Kruchere, Henricus de Pazleve milites, et alii quam plures.

Acta sunt hec anno incarnationis Domini mo.cco.lxvjo.

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 234. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_234.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)