Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


290.

1264. April 16. Der Dompropst Hermann zu Halberstadt und das dortige Domcapitel bestätigen die Verwilligung des Archidiacons des Bannes Oschersleben bezüglich, der von dem Kloster Mehringen abhängigen Kirche zu Neindorf.

Nos Hermannus Dei gratia prepositus, Wicgerus decanus totumque Halberstadensis ecclesie capitulum notum esse volumus et publice recognoscimus in his scriptis, quod dominus Albertus de Aldenburg, concanonicus noster, archidiaconus in Oschersleve, consensit, voluntarie ac benigne, ut ecclesie Nendorp perpetuus vicarius statuatur condicione huiusmodi accedente, quod idem vicarius ab archidiacono loci curam recipiat animarum et de ipsa ecclesia ministrabit cenobio in Meringe, Cisterciensis ordinis, ad quod1 ius patronatus ipsius ecclesie pertinet, tres marcas annuatim usualis argenti ipsoque moriente vel ab ecclesia recedente predictum cenobium in Meringe dabit ei, qui archidiaconus loci fuerit, pro cathedratico unam marcam usualem. Ut autem hec omnia hinc inde firma et inconvulsa semper maneant et consistant, presentem litteram sigillo nostri capituli et domini Alberti2 archidiaconi memorati fecimus communiri. Acta sunt hec anno gratie mo.cco.lxiiijo, xvjo Kalendas Maii.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst: an Pergamentstreifen angehängt sind die beiden im Text der Urkunde erwähnten Siegel. - 1. Orig: quos. - 2. Orig. nur: A.


291.

1264. Mai 5. Orvieto. Papst Urban IV nimmt das Kloster Nienburg in seinen Schutz und bestätigt dessen Besitzungen.

Urbanus episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Gevehardo1 abbati et conventui monasterii sancte Marie Niemburgensis, ordinis sancti Benedicti, Magdeburgensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur, quod iustum est et honestum, tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu personas vestras et locum, in quo divino estis obsequio mancipati, cum omnibus bonis, que impresentiarum rationabiliter possidet aut in futurum iustis modis prestante Domino poterit adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscepimus, specialiter autem decimas, terras, domos, possessiones, vineas, curtes, redditus et alia bona vestra, sicut ea omnia iuste et pacifice possidetis, vobis et per vos monasterio vestro auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus, salva in decimis predictis moderatione concilii generalis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis et confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius, se noverit incursurum.

Datum apud Urbem veterem, iij Nonas Maii, pontificatus nostri anno tercio.

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 213. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_213.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)