Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


283.

1263. November 24. Lauenburg. Die Herzogin Helena von Sachsen schenkt dem Hospitale zu Aken ihr Hecht an der Capelle zu Tornau, der dortigen Curie und dem Walde zwischen Tornau und Rodas.

In nomine sancte et individue trinitatis Elena Dei gratia ducissa Saxonie, Angarie et Westfalie omnibus Christi fidelibus in perpetuum. Ne ea, que fiunt in tempore, simul cum lapsu temporis evanescant, prudens sanxivit adinventio, ut facta potentum, que memoria digna fuerint, signentur apicibus litterarum. Noverint igitur presentes et posteri, quod nos de favorabili consensu filiorum nostrorum1 Johannis et Alberti hospitali in Aken in nostrorum remissionem peccatorum1 omne ius, quod habere videbamur in cappella Tornowe et in curia ibidem et in silva inter Tornowe et Rodas, liberaliter conferimus perpetuo possidendum. Ut autem hec donatio stabilis permaneat, presentem cedulam testimonialem hospitali iam dicto cum appositione sigilli nostri iussimus presentari. Testes huius sunt: Hinricus de Crumesse, Hartwicus Stormarius, Bartholomeus pincerna, Otto Bunteko, Jordanis de Dargenowe, Theodericus de Tilberg milites nostri, et alii quam plures fide digni.

Datum Lovenborg, anno Domini mo.cco.lxiijo, viijo Kalendas Decembris.

Aus dem Original im Germanischen Museum zu Nürnberg: das an einem Pergamentbande angehängt gewesene Siegel verloren. - 1. Erloschene Stellen im Orig.


284.

1263. November 26. Griebo. Graf Siegfried I von Anhalt verzichtet auf die Ansprüche seiner Vögte von Köthen auf Einkünfte aus den Gütern der Kirche zu Dessau und genehmigt die Ueberlassung gewisser Ländereien bei Rodebille an die genannte Kirche seitens eines gewissen Johannes.

Nos Dei gracia Sifridus comes de Anhalt universis litteras intuentibus volumus esse notum, quod preceptis salutaribus moniti et devote nostre sororis Sophie de Regensten precibus inclinati talentum denariorum, quod in bonis ecclesie in Dessowe, videlicet octo mansis sitis in Grevendorp, ex nulla iusticia sed quadam, sicut dicitur, consuetudinis corruptela advocati de Cothene consueverant extorquere, plane remittimus et ob reverentiam1 gloriose virginis Marie aliorumque patronorum eiusdem ecclesie penitus relaxamus, volentes tam a nobis quam a nostris heredibus seu ab advocatis nostris nullam eiusdem talenti perpetuo fieri mentionem, presertim cum ad instar gloriosi imperatoris Augusti et nos et omnes, quos in principatus vocavit Dominus potestatem, respublicas et libertates ecclesiasticas cum omni teneamur diligentia confovere. Preterea ratam habemus ordinationem, quam Heinricus plebanus de Wiltberge statuit cum Johanne, videlicet quod idem Johannes remisit ecclesie in Dessowe agros, qui dicuntur Screyacker, sitos versus Rodebule, renuncians omni, quod in eis habere videbatur, iuri ex eo, quod male fortassis in eis se repperiit fidei possessorem. Ut igitur hec nostra

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 209. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_209.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)