Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


Magdeburgensis, ad presens se transferant ad locum alium, qui dicitur Meringe, Halberstadensis diocesis, propter commodum et quietem, precipue tamen propter fundum edificiis et necessitatibus earum amplius competentem, sex areas, vineam unam, salictum et quinque mansos, quos beate memorie dominus Rodolphus archiepiscopus, predecessor noster, cum consensu tocius capituli sui ipsis contulerat, novo eiusdem capituli accedente consensu cum omni iure tenere ac possidere permittimus quiete et libere, sicut ante. Preterea duos mansos in Cebekere cum duabus areis et iiijor mansos in Quenstede cum proprietate et omni iure conventui sanctimonialium in Meringe de capituli nostri consensu etiam nunc conferimns in presenti. Et ne ecclesia nostra occasione huius donationis aliquod dispendium paciatur, tres mansos in Dalwersleve et octo in Wizik cum septem areis, molendinum quoque et tria prata cum salicto cum omni iure, quemadmodum dictus conventus sanctimonialium tenuerat, ab eis recepimus in restaurum. Et ut hec rata et inviolabilia perseverent, sigilli nostri atque capituli appensione presens instrumentum duximus roborandum. Nos autem in hoc negocio fuimus presentes: Ropertus archiepiscopus, Albertus prepositus, Theodericus decanus, Wernerus vicedominus, Albertus custos, Conradus celerarius, Albertus de Arnesten, Hermannus scolasticus, Otto de Aldenborch, Henricus cantor, Otto de Důbin, Wernerus de Gůdenberg1, Walterus de Misna, Bernardus de Welpia, Burchardus camerarius, Godefridus, Henricus de Wederde, prepositus Magonus, Arnoldus de Dorstat, et ceteri omnes.

Datum Magdeburg, anno Domini mo.cco.lxijo, vo Idus Junii, pontificatus nostri anno secundo.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst, mit den an roth- und gelbseidenen Fäden hängenden Siegeln des Erzbischofs Ruprecht (stark beschädigt) und des Magdeburger Domcapitels. - Gedr: Beckmann Hist d. F. Anhalt I. 407. - 1. Im Orig. sind wegen einer Beschädigung des Pergamentes die cursiv gedruckten Buchstaben nicht lesbar.


272.

1262. Juni 24. Stettin. Ritter Gerbord von Köthen setzt in Holzhagen bei Pölitz Johann Calve, Konrad von Welpe und dessen Eidam Johann zu Hagemeistern ein, um daselbst eine Colonie zu begründen.

Universis presentem paginam inspecturis Gherbordus miles dictus de Koethene paratam ad quecunque beneplacita voluntatem. -- Hinc est quod notum esse volumus tam presentis quam futuri temporis nationibus, quod nos de consilio dominorum amicorum nostrorum in terra Poelitz indaginem quandam possidendam locavimus Johanni Calve et Conrado dicto de Welpe et Johanni genero Conradi de Welpe, que vocatur Holteshaghen, tali conditione, quod universi cives dictam indaginem inhabitantes et agros excolentes eiusdem dabunt de quolibet manso unum solidum denariorum et insuper decimam eorum, que crescunt in agris dicte indagini adiacentibus, et etiam minutam decimam. Horum autem omnium, tam decimarum quam denariorum, cedet nobis medietas et medietas predictis tribus viris, quibus dictam indaginem contulimus possidendam, qui etiam magistri indaginis nominati. Preterea medietas dictorum trium

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 201. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_201.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)