1259. Februar 23. Griebo. Graf Siegfried I von Anhalt übereignet dem Orden der Deutschritter das Dorf Burow.
Sifridus Dei gratia comes et princeps1 de Anhalt omnibus hanc literam audituris2 eternam in Christo3 salutem. Cum ea, que4 religiosis domibus conferuntur possidenda, firma sic debeant stabiliate constitui, ut imposterum nequeant immutari, necessarium est, ut ita scripture testimonio confirmentur, ne facta presentium in oblivionem transeant futurorum. Noverint igitur singuli ac universi presentem literam inspecturi, quod nos pro5 remedio anime nostre fratribus hospitalis sancte Marie Jerosolymitanis domus Teutonice villam Burowe cum omnibus suis pertinentiis, videlicet6 pascuis, lignis, pratis7, piscamine, agris cultis et incultis, cum omni iure, quod nunc habet vel imposterum poterit adipisci, nec non ius patronatus ecclesie eiusdem ville contulimus iure proprietatis in perpetuum libere8 possidenda.
Acta sunt hec anno Domini m.cc.lviiij9. Ut autem huiusmodi donatio tam rationabiliter facta robur firmitatis obtineat et a nullo valeat impediri, sed fratribus predictis hec omnia maneant inconvulsa, sigilli nostri appensione et testium subscriptione presentem paginam duximus roborandam. Sunt autem isti: Hugoldus de Scherenbecke nobilis, Hermannus de Clepezic, Tidericus de Ztene, Tidericus et Tidericus filius suus de Burowe, Albertus de Tsenitz, Burchardus de Wizzand, Henricus de Indagine, et alii quam plures10.
Datum Gribowe, vij Kalendas Martii11.
1259. Juli 14. Calbe. Die Grafen Heinrich II, Bernhard I und Siegfried I von Anhalt nehmen gegen eine jährliche Abgabe das Kloster Gottesgnaden in ihren Schutz.
Heinricus, Bernhardus, Sigfridus Dei gratia fratres comites de Anhalt omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Recognoscimus et tenore presentium protestamur, quod nos de unanimi consensu dominum prepositum de Gratia Dei et suum conventum pro nobis et genitoribus nostris in ea libertate, quam a patre nostro bone
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 184. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_184.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)