Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


pro reverenda Jhesu Christi et remedio animarum nostrarum fratribus hospitalis sancte Marie Jerosolimitanis domus Theutonice villam Byrowe cum omnibus suis pertinentiis, videlicet pascuis, lignis, pratis, piscamine, agris cnltis et incultis, cum omni iure, quod nunc habet vel imposterum poterit adipisci, nec non ius patronatus ecclesie eiusdem ville contulimus iure proprietatis libere in perpetuum possidenda. Ut autem huiusmodi donatio tam rationabiliter facta robur firmitatis obtineat et a nullo valeat impediri, set fratribus predictis hec omnia maneant inconvulsa, sigillorum nostrorum appensione et testium subscriptione presentem paginam duximus roborandam. Sunt autem isti: Wiggerus decanus, Rudolfus portenarius, Widekindus de Schwalenberg1, Hermannus scholasticus, nostre maioris ecclesie canonici; laici vero Gevehardus de Slage, Tithardus de Orden2, Henricus de Velthem milites, et alii quam plures. Datum Halberstat, mcclix, iv Kalendas Februarii.

Nach dem Druck bei Beckmann Hist. d. F. Anhalt I. 328. - 1. Beckm: Sluwenburgo. - 2. Beckm: Ordey.


244.

1259. Februar 1. Ascharien. Graf Heinrich II von Ascharien übereignet dem Orden der Deutschritter das Dorf Burow.

Henricus Dei gratia comes Ascharie et princeps de Anehalt omnibus hoc scriptum inspecturis salutem. Cum ea, que pietatis affectu religiosis domibus conferuntur possidenda, firma sic debeant stabilitate constitui, ut imposterum nequeant immutari, necessarium est, ut ita scripture testimonio confirmentur, ne facta presentium in oblivionem transeant futurorum. Noverint igitur singuli ac universi presentem litteram inspecturi, quod nos pro reverentia Jhesu Christi et remedio anime nostre fratribus hospitalis sancte Marie Jerosolimitanis domus Theutonice villam Burowe cum omnibus suis pertinentiis, videlicet cum pascuis, lignis, pratis, piscamine, agris cultis et incultis, cum omni iure, quod nunc habet vel imposterum poterit adipisci, nec non ius patronatus ecclesie eiusdem ville contulimus iure proprietatis in perpetuum libere possidenda. Ut autem huiusmodi donatio tam rationabiliter facta robur firmitatis obtineat et a nullo valeat impediri, set fratribus predictis hec omnia maneant inconvulsa, sigilli nostri appensione et testium subscriptione presentem paginam duximus roborandam. Sunt autem hi testes: Albertus de Hakeborne nobilis, …, Didericus de Wedesdorp, Bernhardus de Ditforde, Hermannus de Wegenleve, Albertus de Cocstede milites …, et alii quam plures.

Datum Ascharie, anno gratie m.cc.lix, Kal. Februarii.

Nach dem Druck bei Beckmann Hist. d. F. Anhalt I. 328, mit Zuhülfenahme der Mannschen Correcturen.
Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 183. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_183.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)