Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


consensum et vota, que a racionis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris iustis precibus inclinati personas vestras et locum, in quo divino estis obsequio mancipati, cum omnibus bonis, que in presenciarum rationabiliter possidet aut in futurum iustis modis prestante Domino poterit adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, specialiter autem possessiones, redditus et alia bona vestra, sicut ea omnia iuste ac pacifice possidetis, vobis et per vos monasterio vestro auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protections et confirmacionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius, se noverit incursurum.

Datum Viterbii, vij Kal. Maii, pontificatus nostri anno quarto.

Aus dem Nienburger Copialbuche im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst.


236.

1258. Mai 4. Viterbo. Papst Alexander IV bestätigt die Uebertragung des Patronatsrechtes über die Kirche zu Hecklingen an das Bonifaciusstift zu Halberstadt seitens des dortigen Propstes Eberwin.

Alexander episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis capitulo ecclesie sancti Bonifacii Halberstadensis salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum, tam vigor equitatis quam ordo exigit racionis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Exhibita siquidem nobis vestra petitio continebat, quod dilectus filius Everwinus1, prepositus ecclesie vestre sancti Bonifacii Halberstadensis, ius presentandi rectorem ad ecclesiam de Kacheligge, Halberstadensis diocesis, quod ad eum solum racione prepositure sue ipsius ecclesie sancti Bonifacii de antiqua et approbata et hactenus observata pacifice consuetudine tunc, ut dicitur, pertinebat, venerabilis fratris nostri episcopi et dilectorum filiorum capituli Halberstadensis ad hoc accedente2 consensu vobis pia et provida liberalitate concessit, prout in litteris inde confectis plenius dicitur contineri3. Nos itaque vestris supplicationibus inclinati quod per eundem prepositum super hoc provide factum est, ratum habentes et firmum, id auctoritate apostolica confirmamus et presents scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius, se noverit incursurum.

Datum Viterbii, iiij Nonas Maii, pontificatus nostri anno quarto.

Aus dem sehr abgeriebenen Original im Staatsarchive zu Magdeburg: die Bulle ist verschwunden. - 1. Orig. nur: E. - 2. Völlig erloschene Stelle im Orig., ergänzt aus der Abschrift im Copiale S. Bonifacii Halberstad. im Besitz des Halberstädter Domgymnasiums. - 3. Vergl. no. 182.
Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 178. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_178.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)