confuse dubietatis ambiguum, nisi aut testium fidei ea contigit aut fideli litterarum custodie deputari. Eapropter notum esse cupimus tam presentis temporis quam futuri
Christi fidelibus universis, quod ad instantiam religiosi viri Conradi prepositi de Colebeke ecclesiam in Bornen cum filia eius, ecclesia in Berkholte, cum omnibus suis attinentiis ecclesie in Colebeke pro remedio anime nostre atque animarum progenitorum
et familiarium nostrorum legitima donatione donavimus proprietatis titulo perpetualiter
possidendam, legitimorum heredum nostrorum assensu nobis in omnibus affavente. Rogavimus autem dictum prepositum et optinuimus ab eodem, quod Johannem de Wolkowe clericum nostrum dictas ecclesias, videlicet in Bornen et in Berkholte, de consensu
capituli sui, quod presenti facto interfuit, optinere permittat sub annua pensione duarum
marcarum ad tempora vite sue. Ipso autem Johanne[WS 1] ab hac carne migrante tam ecclesia in Bornen quam ecclesia in Berkholte, eius filia, ad ecclesiam in Colbeke sine
omni contradictionis obstaculo pertinebunt, ut quicunque tunc fuerit prepositus in Colbeke vel totum capitulum ecclesias memoratas pro sua voluntate ad suos convertere
valeant ususfructus. Huius rei testes sunt: Burchardus de Zuegen, Henricus et Wedego de Gatersleve, …1 et Henricus de Wedesdorp, Alexander Stumpo, Esicus de
Durnowe, Henricus de Coxstede, Apollonius de Beltiz, Conradus notarius noster, Bartholomeus advocatus de Stasvorde, Henricus senior advocatus, et alii quam plures.
Actum anno Domini mo.cc.lvij, ij Idus Augusti. Ut autem hec nostra donatio et facti
series semper inviolabilis perseveret, paginam hanc testimonialem inde conscribi fecimus
et sigilli nostri munimine insigniri.
1257 (1258). October 8. Halberstadt. Bischof Volrad von Halberstadt bewidmet das Kloster Petersthal (Mehringen) mit einer Hufe Landes in Aschersleben.
Volradus Dei gratia Halberstadensis ecclesie episcopus in perpetuum. Sicut dies et tempora indesinenter fluunt et transeunt vices singulas alternando, sic ea, que sub ipsis fiunt temporibus, vigorem memorie facillime perderent, nisi litterarum et testium munimine firmarentur. Noverint proinde tam presentes quam futuri, quod, cum fidelis noster Benedictus de Ascharia mansum unum in ipso campo situm a decima et iure advocacie liberum et solutum in nostras manus libere resignasset, nos predicti Benedicti1 precibus inclinati predictum mansum cum omni iure et liberiate pertinentibus ad eundem ecclesie Vallis beati Petri apostolorum principis, ordinis Cysterciensis, contulimus perpetuo possidendum, tocius capituli nostri consensu et arbitrio accedente. Huius rei testes sunt: Hermannus prepositus, Wiggerus decanus, Burchardus vicedominus, Rodolfus
Anmerkungen (Wikisource)
- ↑ Vorlage: Johannne
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 174. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_174.jpg&oldid=- (Version vom 28.1.2019)