custodibus et guardianis nichilominus exigentes, vobis quoque, ut tam extra civitates
quam intra cum eis processionaliter veniatis, mandantes excommunicationis sententiam
fulminant in benefactores vestros et id ipsum vobis comminantes vos de locis, in quibus Domino famulamini, satagunt ammovere, nisi eis obediatis in omnibus supradictis.
Ad hec ne vos ad honorabiles civitates et villas, ubi religiose ac honeste commorari
possitis, a populis devote vocati audeatis accedere et ibidem pro vestris usibus edificia,
ecclesias seu oratoria construere, inhibentes tam in accedentes fratres seu construentes
huiusmodi quam in receptatores eorum presumunt excommunicationis sententiam promulgare, a vobis etiam de ortorum fructibus decimas necnon de habitaculis vestris,
sicut de Judeorum domibus, contendunt redditus extorquere asserendo, quod, nisi vos
ibidem moraremini, eis ab aliis habitatoribus proventus aliqui solverentur. Et ut vos
sue subdant totaliter ditioni, vobis ministros, custodes et guardianos volunt preficere
pro sue arbitrio voluntatis, a quibus omnibus vestris molestiis quidam ex eis non omnino abstinere dicuntur. Cum igitur ordo vester a felicis recordationis Innocentio iij,
Honorio, Gregorio et Innocentio iiij, Romanis pontificibus, predecessoribus nostris, et
nobis ipsis vestris dignis exigentibus meritis sit approbatus et vestre religionis obtentu
vos inter alios religiosos artius amplexemur in visceribus caritatis, ne huiusmodi gravamina vobis ab eisdem prelatis vel eorum subditis ulterius inferantur, auctoritate presentium districtius inhibemus omnes interdicti, suspensionis et excommunicationis sententias, si quas ab ipsis vel eorum aliquo premissorum occasione in vos vel aliquem
vestrum seu ecclesias et oratoria vel benefactores vestros promulgali contigerit, decernentes irritas et inanes. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre inhibitionis et constitutionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc
attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli,
apostolorum eius, se noverit incursurum.
Datum Anagnie, v Kalendas Septembris, pontificatus nostri anno secundo.
1256. October 10. Herzog Albrecht I von Sachsen bestätigt den Verkauf der von ihm zu Lehen gehenden Dörfer Dannenberg und Hagenau seitens seines Lehnsmannes Heinrich von Richow an das Collegiatstift zu Coswig.
In nomine sancte et individue trinitatis Albertus Dei gratia dux Saxonie, Angarie et Westfalie in perpetuum. Quecumque ad commodum et profectum ecclesiarum Dei de munere fuerint nostre liberalitatis inpensa, studium nobis est, ut contra varios pravorum incursus valido semper nostre firmitatis robore sint munita. Eapropter cupimus esse notum tam presentis temporis quam futuri Christi fidelibus universis, quod, cum Hinricus de Richowe, fidelis noster, gravi debitorum pondere premeretur et ab eis eximere se non posset, nisi aliquam partem bonorum suorum eum vendere oporteret,
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 169. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_169.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)