videlicet quinque mansos, unam curiam in magno Hersleve, cenobio Widers tede vendidit et, secundum quod ius et consuetudo terre exigit, tradidit coram nobis, cuius rei
processum et ordinem propter labilem hominum memoriam presentibus duximus exprimendum. Instaurato iudicio et secundum ius et terre consuetudinem sedente pro tribunali prefecto nostro Heinrico de Blankenberg1 dominus Heinricus de Hersleve et sorores sue et alii heredes, quotquot2 erant, dicte proprietari renunciantes in totum
cenobium Hekstede, alias Hetstede, contulerunt scrinio reliquiarum illius loci, quod nobiles matrone sorores Mechthildis de Arnesteyn et Luthardis de Wernighenrod secum
deportaverant, suis manibus imponentes. Cumque secundum iura terre nostre misset
ab hominibus illis, qui liberi vocantur et qui secundum suam conditionem debent huiusmodi donationibus interesse, diligentius perquisitum, si donacio esset facta iuste et ydonee,
quod deberet inviolabiliter observari, fuit ab eis per sentencias, ut consuevit fieri, sic
responsum, quod omnia rite processerint et nichil fuerit de contingentibus pretermissum.
Igitur prefectus requirens, si contra donacionem huiusmodi aliquis haberet aliquid questionis et trina inquisitione facta non appareret aliquis contradictor, sub banno regio
cum sententiis, ut moris est, dicte proprietari firmam pacem induximus, iam dictas matronas nomine cenobii prefati in possessionem bonorum cum personis ad hoc deputatis et
nuncio publico Henrici de Hersleve nomine inmittentes, que eandem proprietatem per
triduum continuum corporaliter possederunt et, sicut consuevit fieri, permanserunt in
ipsa. Huius rei testes sunt: Olricus filius noster, milites Heinricus de Minsleve, Olricus Dives, Theodericus de Orden, alii homines liberi Lodewicus, Fredericus, Heinricus,
Thetmarus, Wernherus3, Johannes, Bernardus, et alii plures. Et ne de cetero aliquid
dubietatis super hoc negocio valeat suboriri, presentem litteram sigillis nostris duximus sigillandam.
Actum et datum anno Domini millesimo ducentesimo lovjo, Nonas Augusti.
1256. August 19. Albert von Maketserve (Maxdorf) schenkt der Marienkirche zu Quedlinburg seine Leibeigene Adelheid von Osterendorf, die Ehefrau Heinrichs von Bicklingen.
In nomine Domini amen. Albertus Makescerve omnibus presentem paginam inspecturis obsequium. Cum presentis vite status per omnia dubius existat et incertus, necesse est ea, que geruntur, litterarum apicibus confirmari. Ad noticiam universorum tam presentium quam futurorum cupimus pervenire, quod ego ad instantiam amicorum meorum et filiorum meorum Alberonis et Conradi et omnium meorum puerorum consensu Adhelheidem de Osterendorp, uxorem Hinrici de Biklinge, proprietate ac iure, quo michi attinebat, ecclesie beate Marie virginis in Quidelingeburch iure litonum contuli possidendam. Ne autem huic facto aliquis meorum successorum presumat contraire, predicto Hinrico et uxori sue contuli presens scriptum ad cautelam mei sigilli munimine
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 167. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_167.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)