1255. April 22. Neapel. Papst Alexander IV weiset den erwählten Bischof von Halberstadt (Volrad) an, die von dem Kloster Hecklingen erwählte Aebtissin nach befundener Richtigkeit der Wahl zu bestätigen.
Alexander episcopus, servus servorum Dei, Volrado1 electo Halberstadensi salutem et apostolicam benedictionem. Ex parte dilectarum in Christo filiarum priorisse et conventus monialium in Hecklingen, ordinis sancti Benedicti, Halberstadensis dioceseos, fuit propositum coram nobis, quod monasterio ipso abbatisse regimine destituto, eedem, ut moris est, convenientes in unum, spiritus sancti gratia invocata, dilectam in Christo filiam Juttam1, monialem eiusdem monasterii, mulierem utique religione probatem, providam et honestam, in earum abbatissam unanimiter et concorditer elegerunt. Verum quia super episcopatu Halberstadensi, in cuius diocesi monasterium ipsum consistit, duo litigant, quorum quilibet asserit se electum, eadem electa per loci diocesanum non potuit confirmari, propter quod dicta priorissa et moniales habentes ad apostolicam sedem recursum nobis humiliter supplicarunt, ut electionem eandem confirmare auctoritate apostolica dignaremur. Quia igitur rectis dispositionibus nichil debet difficultatis afferri, discretioni tue per apostolica scripta mandamus, quatenus inquiras de modo electionis, eligentium studiis et electe meritis diligentius veritatem, si electionem ipsam de persona idonea inveneris canonice celebratam, eandem auctoritate apostolica confirmare procures ipsamque electam in possessionem bonorum dicti monasterii inducas et per loci diocesanum, cum in possessione legitima fuerit, munus benedictionis impendi, alioquin ea rite repulsa procures eidem monasterio de persona idonea per electionem canonicam provideri, contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo.
Datum Neapoli, x Kalendas Maii, pontificatus nostri anno j.
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 161. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_161.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)