Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


210.

1254. December 29. Graf Heinrich von Blankenburg überlässt der Halberstädter Kirche seine Ministerialen Heinrich und Friedrich Ysenborde, welche den Treueid dem Halberstädter Dompropst Hermann von Anhalt zu leisten haben.

Heinricus Dei gratia dictus comes de Blankenborch omnibus in perpetuum. --- Eapropter presenti pagina notum esse volumus presentibus ac futuris, quod nos Henricum ac Fridericum fratres dictos Ysenbordes a servitute, qua nobis tenebantur astricti, absolvimus libere et liberaliter donantes eosdem Halberstadensi ecclesie, ut fidelitatem facerent domino Hermanno1 preposito dicto de Anehalt, sicut alii ministeriales ad preposituram pertinentes facere consueverunt. ---

Acta sunt hec anno Domini mo.cco.liiij, iiij Kalendas Januarii, indictione xija 2.

Aus dem Halberstädter Copialbuche im Besitze des dortigen Domgymnasiums. - 1. Mspt. nur: H. - 2. Genau: xiij.


211.

1255. März 7. Die Gebrüder Hoier der Aeltere und Hoier der Jüngere von Friedeburg bestätigen die Schenkung ihrer verstorbenen Grossmutter Uoda an das Kloster Mehringen und gestatten den dortigen Nonnen nöthigenfalls die Verlegung ihres Klosters an einen andern Ort.

In nomine Domini amen. Nos Hogerus senior et Hogerus iunior fratres dicti de Vrideberch omnibus presentem paginam inspecturis salutem. Ut ea, que legitime fiunt in tempore, oblivio non deleat, iniquitas minuat vel immutet, solent scripture permanentis amminiculo perhennari. Hac nos ducti ratione monasterio in Meringen fidelitate debita providere volentes donationem illam, quam pie memorie avia nostra domina Ůda consentientibus heredibus suis fecit monasterio memorato, ratam habemus per omnia, prout in instrumento super hoc dato domini Halberstadensis episcopi continetur, qui ad instanciam dicte domine Ůde1 et coheredum ipsius prefatum monasterium cum omnibus bonis habitis et habendis sinodali sententia confirmavit. Itaque cum locus ille, in quo nunc monasterium est constructum, minus sit habilis sanctimonialibus professis Cisterciensem ordinem ad manendum, devotione debita indulgemus, ut, si locum habiliorem habere potuerint, liberam habeant facultatem illuc prefatum monasterium transponendi cum bonis suis omnibus possessis et imperpetuum possidendis. Igitur ut hec firma in perpetuum et inconvulsa permaneant nec ab aliquo possint processu temporis infirmari aliquatenus vel mutari, presenti scripto cum appensione sigilli nostri ea duximus roboranda. Huius rei testes sunt: Hermannus abbas de Sychem, Heinricus prior de Meringen, Guntherus monachus Sychemensis; milites Heidenricus de Vrumenstete, Guntherus de Alverstete, Tammo de Ysleven, Trayboto, et alii quam plures. Acta sunt anno gratie mo.cco.lvo, Nonas Martii, indictionis xiije.

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 160. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_160.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)