sunt expressa, debitam optineant firmitatem, has litteras ad evidentiam nostri consensus
et in testimonium huius rei conscribi fecimus et ecclesie nostre sigillo muniri.
Factum anno gratie millesimo ducentesimo quinquagesimo primo.
(1242-1251.) Das Kloster Huysburg nimmt die Herzogin Judith von Sachsen in seine Fraternität auf.
Universis Christi fidelibus hanc paginam inspecturis Ludolfus1 Dei gratia abbas, Johannes prior totumque capitulum sancte Marie in Huysburch salutem in Domino et pia orationum suffragia in sumacione presencium. Notum esse cupimus tam presentibus quam futuris, cum venerabilis et nobis semper in Christo reverenda domina Judheta Saxonie duxissa inter cetera equitatis opera2, que ad salutem ipsius lucent velud sol in virtute sua, manum pietatis et animum felicis affectus ipso inspirante, qui, ubi vult, spirat, nostre ecclesie subiugaverit pro remedio anime sue suas elemosinas eidem erogando, quod nostra universitas sacrosanctam devocionem eius in Domino approbans et commendans benigno desiderio et concordi voluntate decrevit, iam dicte duxisse cum perpetuo suarum orationum studio respondere omnium benefactorum, orationum, vigiliarum et elemosinarum, que ad laudem et gloriam Jhesu Christi et matris …3 in nostra fiant ecclesia, ipsam participem statuendo et nomine ipsius cum eterne benedictionis memoria libro iure capituli nostri inscripto anniversarium eiusdem singulis annis recolendo. Ut autem prefate duxisse memoria ad nostros sequaces devolvatur, hoc scriptum sigillo ecclesie nostre ad testimonium fecimus insigniri.
1252. Februar 16. Magdeburg. Der Cardinal-Legat Hugo vom Titel der h. Sabina gewährt dem Barfüsserkloster zu Zerbst einen vierzigtägigen Ablass.
Frater Hugo miseratione divina tituli sancte Sabine presbiter cardinalis, apostolice sedis legatus, dilectis in Christo gardiano et fratribus minoribus de Scerwist, Brandeburgensis
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 149. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_149.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)