Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


188.

1251. Mai 8. Ascharien. Graf Heinrich II von Ascharien bestätigt seines Vaters Schenkung von zwei Hufen Landes zu Paschleben an das Collegiatstift zu Coswig.

Heynricus Dei gratia iunior comes Ascharie decano ac capitulo sancte Marie in Coswik hoc scriptum perpetuo valiturum. Cum ex iuris summi longeve consuetudinis institucione hec sola valeant acta principum, que consensu solidantur posterorum1 aut heredum, presenti pagina notum esse cupimus universis, quod nos annuentes iustis ac piis peticionibus venerabilis patris nostri Heynrici2 comitis Ascharie nec non ob3 reverenciam gloriose Dei genitricis Marie ratam et firmam habemus perpetuo donacionem, quam ecclesie Coszwicensi fecit iam dictus Hinricus pater noster in duobus mansis sitis in agro4 ville Pasleve5. Ut autem nostri consensus in posterum nullum prorsus dubium generetur, hanc litteram exinde conscriptam sigilli nostri iussimus munimine roborari. Datum Ascharia6, anno Domini mo.cco.lj, viij Idus Maii, indictione iiijta.7

Aus dem Coswiger Copialbuche im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst. Gedr: Beckmann Hist. d. F. Anhalt I. 315. - 1. Mspt: posterum. - 2. Mspt. nur: H. - 3. ob fehlt im Mspt. - 4. Mspt: agrum. - 5. no. 161. - 6. Mspt: Acharia. - 7. Statt: xiiij.


189.

1251. November 11. Propst Johann von Hagenrode über den Rückkauf einer Curie und 1½ Hufen Landes zu Nachterstedt von Otto (von Nachterstedt).

In nomine Domini. Johannes prepositus totumque capitulum Hagenrodense universis hanc paginam inspecturis cupimus esse notum, quod nos bona quedam, scilicet mansum et dimidium sitos in Nachterstede, que Otto a nostra ecclesia possederat sub debito pensionis1, ab ipsius Ottonis transtulimus ditione et curiam ad predicta bona respicientem de manu eius viijto libris argenti redemimus evidenter, quibus bonis ipse cum suis heredibus in suorum aspectu omnium integre renuntiavit tamquam bonis absolutis et totius liberis questionis. Testes huius rei sunt: dominus Albertus prefate ville parrochianus et Johannes, Bernardus, Heinricus eiusdem ville cives, et omnium civium universitas in huius rei testimonium etiam intracta. Et ne aliqua super predictorum bonorum translatione valeat in posterum questio suboriri, presenti pagine nostre ecclesie sigillimi et nostri prepositi duximus apponenda in huius rei certitudinem et notitiam ampliorem.

Acta sunt hec anno Domini mo.ccmolmojmo, iijo Idus Novembris.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst: die beiden an Pergamentbändern angehängt gewesenen Siegel sind verschwunden. - 1. Vergl. no. 187.
Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 147. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_147.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)