Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


Acta sunt hec in Bruneswic, anno Domini m.cc.xlviiij, die Marci, coram fratribus minoribus et omnibus aliis clericis dicte ville.

Aus dem Original gedr: Origg. Guelf. IV. 210.


181.

1249. Juli 1. Bei Weissenfels. Sühnebrief der Thüringischen Grafen und Herren mit dem Markgrafen Heinrich (dem Erlauchten) von Meissen, in welchem jene versprechen, alle Güter, welche sie von dem Landgrafen zu Lehen getragen, mit Ausnahme des von den Grafen von Anhalt zu Lehen gehenden Putelindorf jetzt von dem Markgrafen zu Lehen zu nehmen und sich zu einem Aussöhnungsversuche zwischen Letzterem und den Grafen von Anhalt erbieten.

Nos Guntherus1 de Kevernberg, Bertoldus filius eius, comes Albertus de Rabinswald, Henricus et Guntherus comites de Swarzburg, comes Fridericus de Bichilingen, comes Theodoricus de Hoinstein et Heinricus suus filius, comes Fridericus de Stolberg, Heinricus de Helderungin, Lutolfus et Heinricus de Alristede, Heinricus et Eilolfus de Bendeleibin, Dietmarus de Wilherstete notum facimus universis, quod inter illustrem principem dominum nostrum Heinricum marchionem Misnensem et nos talis compositio intervenit, quod ipsum pro vero domino nostro et landgravio Thuringie habebimus et eidem contra omnem hominem serviemus, ubi salva fide et honore nostro facere hoc valemus, et hoc faciemus absque malo ingenio atque dolo, et contra omnem hominem defensabimus fideliter terram suam. Preterea bona nostra universa, que a landgravio habuimus in feodo, recepimus ab eodem preter Pudilndorff, quod comes Albertus de Rawinswald a comitibus de Anhalt dinoscitur recepisse. Et ilia omnia recipiemus ab ipso, que adhuc ab imperio vel ecclesiis obtinuit vel poterit obtinere et que nos recipere tenebamur, et idem faciemus de bonis, que landgravii fuerunt, que nos habuimus ab eodem. Idem etiam dominus noster illustris marchio de bonis, que ab eo recipiemus, nobis faciet warandiam. Item si ipse domino pape vel imperio astabit, nos una cum ipso similiter astabimus eidem, si vero pecuniam pro ipso servicio receperit, nobis pro posse suo pecuniam ordinabit, prout in sua gratia habere possumus et, sicut visum fuerit, expedire. Item omnia edificia, que de novo sunt edificata in principatu Thuringie post mortem landgravii, et precipue Wizinburg et Saxinburg, destruentur, et ad hoc eidem dabimus auxilium et operant efficacem, et ipse ad id nos cum efficacia adiuvabit. Quia vero taliter adiunximus nos eidem, ipse ad petitionem nostram de consilio hominum suorum consentiet, si eum aliqui poterunt cum comitibus de Anhalt per amiciciam concordare, alioquin ubicunque de iure tenebitur, ipsis ad iusticiam respondebit. Preterea Theodericus1 de Hoinstein, Fridericus1 de Bichilingen, Henricus1 et Guntherus1 fratres de Swarzburg comites omnia bona, que nobis a landgravio obligate fuerunt, eidem ad redimendum dabimus, si ea voluerit rehabere. ---

Acta sunt hec Wizinvels, anno Domini m.cc.xlviiij, Kalendis Julii, septime indictionis.

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 142. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_142.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)