Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


160.

1244. October 2. Köthen. Graf Heinrich I von Ascharien bewidmet das Collegiatstift St. Marien zu Coswig mit der Kirche zu Paschleben.

Henricus Dei gratia comes Ascharie omnibus in perpetuum. Propter eventus varios condicionis humane et nature novitatem, que cottidie deproperat edere novas formas, ea plerumque scripturarum testimonio commendantur, que obtinere debent perpetuam firmitatem, ut earum tenore patefiat rei veritas et liqueat evidenter, si quid in posterum ortum fuerit questionis. Presentibus igitur et futuris cupimus esse notum, quod nos ob reverentiam Dei et gloriose virginis Marie et pro nostrorum remedio peccatorum, venerabilis patris nostri domini Wilbrandi archiepiscopi diocesani accedente consensu, ecclesiam Pazleve donamus ecclesie et canonicis beate Marie in Cozvik ad suarum emendationem prebendarum liberaliter et devote ita, quod eam habeant cum omnibus attinentiis, cum omni iure, cum omni utilitate et fructu, liberam etiam a qualibet servitute, disponant quoque de eadem in hiis, que iuris nostri sunt, quod sibi et ecclesie noverint expedire. Et ne huiusmodi donatio facta valeat ab aliquo temere revocari, nos et duo filii nostri, Henricus videlicet et Bernardus, qui huic donationi presentialiter consenserunt, sigillorum nostrorum munimine presentem paginam duximus roborandam, nos pro filiis nostris absentibus, Henricus et Bernardus pro fratribus nichilominus promittentes, quod predictam donacionem aliquatenus non infringant nec per hereditatis peticionem seu alio quocumque modo ecclesiam Cozwicensem debeant perturbare. Huius rei testes sunt: clerici Johannes de Gribowe, Johannes de Pazleve canonici Cozwicenses, Volverammus notarius noster; milites Conradus de Kotene, Johannes de Repechowe, Conradus pincerna noster, Henricus de Turowe, fratres de Radegiz, Conradus de Pazleve, Heidenricus de Osverdesleve, Heinricus advocatus noster in Ascharia, et alii quam plures.

Datum Kotene, anno Domini moccoxliiijo, vjo Nonas Octobris.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst: die drei Siegel, für welche das Pergament am unteren Bande drei Einschnitte zeigt, sind verschwunden. Auch im Coswiger Copialbuche daselbst. Gedr: Beckmann Hist. d. F. Anhalt I. 315.


161.

1244. October 2. Köthen. Graf Heinrich I von Ascharien verkauft der Marienkirche zu Coswig das Dorf Scholitz und zwei Hufen Landes zu Paschleben.

Henricus Dei gratia comes Ascharie omnibus in perpetuum. Propter eventus varios conditionis humane et nature novitatem, que cottidie deproperat edere novas formas, ea plerumque scripturarum testimonio commendantur, que obtinere debent perpetuam firmitatem, ut earum tenore patefiat rei veritas et liqueat evidenter, si quid in posterum ortum fuerit questionis. Presentibus igitur et futuris cupimus esse notum, quod nos

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 128. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_128.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)