Advocatus sive comes non exiget ammodo illud, quod vorstmede dicitur. Convenimus
etiam in hoc, ne de cetero detur illud, quod vogetkorn vocatur, et illud, quod in iudiciis vare dicitur, non servetur, sed quod varschilling dicitur, detur pro ipso. In hoc
etiam concordavimus, ne comes sive advocatus infeodare, inpignorare seu permutare
possit advocatiam vel aliquam eius partem, si qua sibi inceperit forte vacare. De exuviis sive reliquiis abbatum morientium sic etiam convenimus inter nos, quod in eis nichil
iuris sibi usurpet de cetero advocatus. Ad ultimum ut variarum causarum inter nos
querelantium omnis controversia sit sublata et firma3 inter nos concordia teneatur, ego
Henricus1 comes Ascharie domino abbati et ecclesie Nienburgensi quindecim talenta
denariorum vacantia et viginti talenta infeodata proprietatis mee dimitto4. Dimitto insuper bona in Goltiz, que Olricus de Vredeberch a me iure tenuit feodali. Preterea
dimitto duos mansos, sive sint plures sive pauciores, ante pontem Kraynum. Item dimitto medietatem bonorum inter Altena et Zstene. Huius rei testes sunt: Bedericus
comes de Mulinge, Otto de Bredenhagen et Vulradus frater eius, Offo de Tribul, Conradus dapifer, Fredericus Slichtin, Tidericus de Zstene, Henricus de Richouwe, Henricus
de Hekelinge, Henricus de Isenburch, Arnoldus de Stasforde milites, et alii quam plures5.
Datum anno gracie mo.cco.xxxoixo.
1240. Mai 16. Erzbischof Wilbrand von Magdeburg bezeugt, dass Dietrich von Besenstedt zwei Hufen Landes zu Besenstedt, die er von der Katharinenkirche zu Aschersleben lehnsweise besessen, von dem Oberlehnsherrn derselben, dem Grafen Dietrich von Brene, zurückgekauft habe.
Wilbrandus Dei gratia sancte Magdeburgensis ecclesie archiepiscopus omnibus presentem paginam inspecturis salutem in Christo. Ne facta notabilia propter vetustatem temporum ab aula memorie deleantur, ea tenacibus instrumentis non inmerito commendamus, ut illis inspectis gestorum scientia possit haberi. Recognoscimus igitur et presentibus protestamur, quod Thidericus de Besenstede duos mansos in eadem villa sitos ad annuum censum tenet de ecclesia sancte Katerine in Ascharia, que de comite Thiderico de Brenen feodum mansorum eorundem, quod idem Thidericus1 ab ipso tenebat, post resignationem in manibus comitis factam duodecim marcis argenti redemit. Dabit autem dictus Thidericus1 annis singulis ad censum memorate ecclesie marcam unam, sed eo mortuo succedere sibi debent in bonis et censu eodem utriusque sexus pueri, tam masculi quam femine, heredes legitimi, dummodo sese de latere non contingant, filii filiorum et filie filiarum. Erit etiam census iste stabilis et perhennis a dicte ecclesie provisore
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 117. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_117.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)