Quoniam nostri dignatus est omnipotens miserator et iustus dominus misereri,
dignum est, ut ipsius vestigia sequentes pro eius amore, quantum in nobis est, misericordie operibus insudemus. Hinc est quod ipsum et beatam virginem, misericordie matrem, pre oculis cordis habentes, attendentes etiam laboriosum obsequium, quo Arnoldus
miles de Stasforde, ministerialis ecclesie nostre, nobis dudum servivit studio indefesso,
ad hospitale, quod idem pro anime sue salute construxit in Stasforde in nostri monasterii proprietate nostra bona et simplici voluntate, bona infra posita duximus conferenda
in usum et solatium egenorum: in primis quinque mansos et dimidium in Stasforde
cum areis ibidem inter ecclesiam beati Georii et Bodam sitis, nec non viginti et octo
denarios vrotinsis1. Item tres mansos et dimidium in Scathelere ac Livenkendorp unum
mansum, hortum etiam versus Vulmerstrorp1 constitutum donavimus communi consensu
hospitali iam dicto ad salutem nostrarum et omnium fidelium animarum ac in usum et
commodum miserorum. Volens autem prefatus Arnoldus2 domui a se fundate util …
niere, de consensu heredum suorum contulit abbati et ecclesie nostre eiusdem hospitalis
patronatum cum omni iure oneris et honoris, ut qui pro tempore fuerit abbas Nienburgensis, predicte domui pro anime sue … studeat sollicite providere. Sane cum
supradicti mansi cum suis pertinentiis collati fuissent … memorato, ut diximus, hospitali, advocatia eorundem bonorum dicto Arnoldo2 militi similiter est collata, que post
mortem eiusdem militis ad proximum sibi consanguineum, qui ministerialis sit ecclesie
nostre, iure hereditario devolvetur. Qui advocatus ad reddendum ius, cum opus fuerit,
in bonis supradictis non veniet nisi ab abbate Nienburgensi vel eius nuntio advocatus
et bona voluntate ad prosperitatem et commodum hospitalis, cuius defensor vocatur, pro
suis viribus laborabit, non tamen pro commodo temporali … Ut igitur hec
nostra donatio ad posteritatis notitiam transeat et permaneat inconvulsa, ipsam sigillorum nostrorum munimine confirmamus. Huius rei testes sunt: ego Gevehardus abbas,
Heidenricus prior, Johannes cellerarius, Ernestus hospitalarius, Everhardus camerarius
et cuncti fratres nostri; Hardingus de Clepzk, Albertus de Stasforde, Burchardus de
Nienbuge1 milites, Henricus de Clepzk, ac alii quam plures.
Acta sunt hec in Nienburg, anno gracie millesimo ducentesimo tricesimo nono.
1239. Vertrag zwischen dem Grafen Heinrich I von Ascharien und dem Abte Gebhard von Nienburg über die Vogtei des dortigen Klosters.
In nomine sancte et individue trinitatis amen. Henricus Dei gratia comes Ascharie ac Gevehardus eadem gratia abbas ac humile collegium ecclesie Nienburgensis universis Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in auctore salutis. Ea, que pro bono pacis et ecclesiarum commodo provide ordinantur, scripture decet testimonio commendari, ne per oblivionis caliginem in recidive questionis scrupulum dilabantur. Proinde noverint tam presentes quam futuri Christi fideles, quod ego Gevehardus1 abbas
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 115. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_115.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)