Acta sunt hec anno gratie millesimo ducentesimo tricesimo tercio. Datum Nienborch,
pridie Idus Decembris.
1233. Zedlec. König Wenzeslaus IV von Böhmen schenkt in Gegenwart des Grafen Heinrich I von Anhalt dem Deutschritterorden das Dorf Sznomat mit Zubehör.
In nomine sancte ac individue trinitatis amen. Nos Dei gracia Wencezlaus rex Boemie quartus notum facimus quam presentibus tam futuris, quod villani Szcnomat cum pertinenciis, pratis, campis et silva fratribus domus Theutonice domino Deo militantibus iure perpetuo possidendam contulimus pro remedio anime nostre ac pro dampnis domibus eorundem fratrum cruce signatorum in Moravia ab exercitu nostro illatis compensacionem misericorditer facientes. Et ut hec nostra donacio robur habeat in posterum valiturum, presens privilegium fecimus exhiberi nostri sigilli robore communitum. Huius rei testes: Albertus dux Saxonie, frater eius Henricus comes de Anhalt, qui et petitores, Otto marchio de Brandburc, Gunterus comes de Kevrberc, Mengerus burgravius Misnensis, Otto burgravius de Donin, Hoierus de Fridberc, Zdezlaus camerarius, Vitko senior, Henricus de Novo Castro, Vitko iunior fratres, Castol .. Henricus fratres filii Smil, Groznata de Podebrad, Bawor de Radotin, Noztup et Gebardus de Horovic fratres …2 marsalcus1 filius Zbizlay, Vata subcamerarius, et alii quam plures. Actum in Zedlec, anno dominice incarnacionis millesimo ccxxxiij. indictione quinta3. Datum per manus Johannis notarii.
1233. Die Aebtissin Sophia von Gernrode schenkt das dortige Schenkenamt ihrem Kloster-Convent.
In nomine sancte et individue trinitatis Sophia Dei gratia abbatissa in Gerenrod universis in Christo fidelibus hanc paginam inspecturis salutem in vero salutari. Notum esse cupimus universitari fidelium, quod nos benignitati conventus in Gerenrod, quam nobis exhibuit, vicem recompensare volentes et utilitati ecclesie providere volentes officium pincernatus ad usus conventus tam dominarum quam canonicorum donavimus, ut
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 97. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_097.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)