Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


eiusdem ville in Sulten ecclesie in Gersdorp, ad quam alioquin pertinebat: de his bonis nichil ad sacerdotem sed tantum ad illuminationem et reparationem ecclesie pertinebunt, nisi patroni ecclesie eadem ita ad usus ecclesie ei duxerint committenda. Si vero ipsa alii committere voluerint, hoc de conscientia et voluntate faciant sacerdotis. Huius rei testes sunt: Michael prior et Guncelinus de Asmersleve, Lanbertus de Reder, Heinricus canonicus in Gerenrod, Ditherus de Quernbeke, Gregorios de Biclingen, Johannes de Orden, Johannes de Sulten, Heinricus de Padeborne sacerdotes. Acta est hec confirmatio anno gratie mo.cco.xxxo, tempore domini Burchardi de Gersdorp et domini Arnoldi de Monte, patronorum eiusdem ecclesie, consensu ipsorum ad hoc per omnia accedente, presidente Godschalco ipsi ecclesie et hoc promovente. Adicimus preterea, quod de predictis sex mansis ad prebendam sacerdotis pertinentibus dimidius pertinet ad altare beati Nicolai, assignatus eidem a domina Juta de Lewenberg, ut ad idem altare singulis septimanis due misse, una pro vivis et alia pro defunctis, celebrentur, in quibus progeniei illorum de Gersdorp, tam vivorum quam defunctorum, memoria habeatur. Attinent vero eidem ecclesie sex aree in Gersdorp et due in Biclingen, quarum una sacerdoti, alia pertinet ad ecclesie reparationem, quas eidem ecclesie similiter confirmamus. Datum Gersdorp, v Idus Octobris, pontilicatus nostri anno xxo.

Aus dem Original im Staatsarchive zu Magdeburg, mit dem an einem Pergamentstreifen hängenden Siegel des Ausstellers. Gedr: ab Erath cod. dipl. Quedl. 150 (ex orig.)


107.

(1230. Ende des Jahres.) Herzog Albrecht I von Sachsen, Graf Heinrich I von Ascharien und andere sächsische Fürsten fordern die Erzbischöfe und übrigen Prälaten Deutschlands auf, sich den Anmassungen des Cardinals Otto zu widersetzen.

Venerabiiibus dominis archiepiscopis Alemannie ac aliarum ecclesiarum prelatis Albertus Dei gratia dux Saxonie, Henricus frater eius comes Ascarie1 cum aliis nobilibus per Saxoniam constitutis promptum in omnibus famulatum. Intelleximus, quod cardinalis tam in partibus Saxonie quam in aliis imperii partibus prebendas dare disponit, insuper alias servitutes et oppressiones ecclesiis nostris inducere meditatur. Propter quod, si vultis evadere iugum perpetue servitutis, pro legibus patrum conservandis et quia possessiones et sancta in manus externas tradebantur, Macchabei, quorum festum ecclesia solemnisat, bella Domini strenue pugnaverunt. Vereamini, ne2 dignitas clericalis maiori hodie subiaceat servituti quam tempore Pharaonis, qui notitiam non habebat divine legis. Nam cum tempore famis possessiones omnium mense sue deservirent, res tamen sacerdotum a talibus erant inmunes: quin imo de publicis horreis eis eleemosynam preberi mandavit. An nescitis, quod estis inter episcopos aliarum terrarum singulari privilegio decorati, cum non tantum episcopi sed et principes et domini sitis? Quare ergo vos trahi permittitis ad tam remota loca contra constitutiones hactenus approbates. --

Aus Alberici chron. ad a. 1231 ap. Leibnitz access. hist. II. 539, wo dieser Brief mit folgenden Worten eingeleitet wird: Cum dominus Otto cardinalis voluisset in Alemannia concilium
Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 88. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_088.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)