Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


consensu heredum ob spem et meritum eterne retributionis parrochiam sancti Nicolai in Cozwich3 ecclesie conventuali et canonicis eiusdem loci dedimus liberaliter perpetuo4 possidendam, ut in ipsa disponant quicquid iuris fuerit, sicut decet, et de proventibus eiusdem suo5 provideant usui et saluti. Venerabiiis vero Brandenburgensis6 episcopus Gernandus huic nostre donationi assistens, nostris eciam annuens peticionibus ecclesiam antedictam, quam dominus Jhesus Christus ob honorem beate Marie sue genitricis multorum miraculorum extulerat meritis, patronatus gloria non inmerito decoravit, prefatam parrochiam cum cura et dote, iure ac omni utilitate ad conventualem transferens ecclesiam hoc adiecit, ut tam opidum Cozwich3 quam omnes ville ad ipsum in sacramentalibus spectantes ipso iuris ordine primo ac principaliter a conventuali ecclesia sepedicta baptismum videlicet, sepulturam, unctionem ac cetera requirere debeant sacramenta. Volentes autem hanc nostram donationem perpetua perfrui firmitate hanc paginam exinde conscriptam sigilli nostri iussimus munimine roborari. Acta sunt hec presentibus viris honestis, quorum hec sunt nomina: dominus Brandenburgensis6 episcopus Gernandus, Reinoldus capellanus eiusdem, prepositus Arnoldus de Brothe, prepositus Arnoldus de Cozwich3, canonici quoque Wichardus, Johannes de Gribowe7, Hermannus, Mathias, Nicolaus, Theodericus de Magdeburg, Johannes de Aquis; item milites nostri Albertus de Rozlowe8, Olricus9 dapifer noster, Henricus2 frater suus10; cives eciam de Cozwich3 Robertus prefectus, Amelius11, et alii quam plures.

Datum per manus Waltheri plebani in Berneburg12, tunc temporis notarii curie nostre13, anno Domini mo, ducentesimo tricesimo, quinto14 Kalendas Mai.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst: das angehängt gewesene Siegel ist verschwunden. - Ein zweites, von anderer Hand geschriebenes Original daselbst, an welchem das an blauen Fäden angehängt gewesene Siegel gleichfalls nicht mehr vorhanden ist, hat folgende Varianten: 1. et individue fehlt. - 2. Heinricus. - 3. Cozvic. - 4. inperpetuum. - 5. Vor provideant noch prorsus. - 6. Brandeburgensis - 7. Gribůwe. - 8. Rozlůwe. - 9. fehlt. - 10. ipsius. - 11. Amilius. - 12. de Berneburg plebani. - 13. notarii nostri. - 14. Mit Zahlen geschrieben: cco.x.x.xo, vo. Kalend. Mai.


104.

1230. Mai 1. Magdeburg. Bischof Gernand von Brandenburg bestätigt die in Bezug auf das Collegiatstift zu Coswig von seinem Vorgänger, dem Bishof Balduin, unterm 21 September 1215 getroffenen Einrichtungen und fügt einige von diesen abweichende Bestimmungen hinzu.

In nomine sancte et individue trinitatis Gernandus Dei gratia Brandeburgensis episcopus. Legitur1 columpna nubis in die et columpna ignis in nocte filiis Israhel exeuntibus de Egipto dux itineris extitisse, una quidem et eadem tripertito illis ministrans officio, nube diem estus obumbrans, igne umbram noctis illuminans et statione sua figendis mansionibus loca signans, ut ubicumque staret ibi castra populus metaretur. Columpna hec nubis et ignis est gloriosa genitrix Dei virgo, quam in altissimis habitans elegit et statuit tronum suum. Hec ab estu viciorum umbraculum et refrigerium prestat deserentibus vias mundi et illuminat tenebras eorundem. Placuit autem Dei filio,

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 85. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_085.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)