custode ecclesie sancte Marie, ad cuius custodiam ecclesia pertinet memorata, in nostra
presencia et nostra auctoritate accedente taliter ordinavit, ut ipse proventus eosdem ex
integro percipiat et de eisdem quindecim maioris mensure modios, duos avene et tredecim siliginis, dicto custodi vel eius, qui pro tempore fuerit, successori in expensis
propriis, periculo tam custodis et ecclesie faciat1 annis singulis tempore constituto in
civitate Magdeborch exhiberi. Preterea procuratio nostra et successorum nostrorum,
cum ex officii nostri debito visitationis gratia vel alia qualibet ex causa ad iam dictam
ecclesiam nos declinare contigerit, non ad custodem sed ad vicarium de ipsius voluntate
et beneplacito pertinebit. Ut igitur huius ordinationis series, sicut de beneplacito et
voluntate libera eorum, ad quos pertinet, emanavit previa ratione, rata et inconvulsa
et inviolabilis perseveret, eandem tenore presentium confirmamus, sigilli nostri munimine
presentera paginam roborantes. Huius rei testes sunt: Wichmannus prepositus sancte
Marie in Magdeburch, Jacobus plebanus de Szervist, Martinus plebanus de Cotene,
Daniel plebanus de Juterclic, et alii quam plures.
Datum anno gracie mocc.xxoviij.
(Um 1228.) Die Pröpste Johann von St. Marien zu Halberstadt und Dietrich zu Huge entscheiden einen Streit zwischen den Pröpsten Anno von St. Bonifacien zu Bossleben und Martin zu Hecklingen über das Präsentationsrecht zu den Kirchen in Altendorf, Berge, Steinborn und Hoppedal und deren Archidiaconatsverhältniss.
Johannes1 Dei gratia prepositus sancte Marie et Tidericus1 prepositus in Houge, canonici Halberstadenses, omnibus hanc paginam inspecturis salutem. Cum inter dominum Annonem1 prepositum in Busseleve et Martinum1 prepositum in Hekelinge super curis quarundam ecclesiarum questio verteretur, tandem fuit ab eis in nos compromissum, sub tali videlicet forma, quod plebanus in Aldendorp ad presentationem prepositi in Hekelinge de manu archidiaconi, prepositi videlicet in Busseleve, curam recipiet, salva tamen dote ipsius ecclesie, vij videlicet mansorum, qui ad prebendam sanctimonialium in Hekelinge, secundum quod in privilegio Rodolfi1 quondam Halberstadensis episcopi continetur2, cum omni integritate pertinebunt eo adiecto, ne ecclesia ipsa in Aldendorp defectum in divinis sustineat. De cura quoque in Hekelinge et in Monte et filiarum suarum Stenborne et Hoppedale ita est diffinitum, quod prepositus in Hekelinge et sui successores curam ipsarum pleno iure possideant et ei, quem in ipsa instituet, in virtute obedientie precipiet, ut predicto archidiacono, preposito in Busseleve, in omnibus, que ad ipsum archidiaconatum pertinent, obediat. Et cum plebe sua idem plebanus ad sinodum ipsius archidiaconi accedat excepta familia curie, que ab omni iurisdictione archidiaconi est exempta. Si quid etiam questionis inter predictos prepositos super curis vel aliis quibuscumque vertebatur, prepositus in Hekelinge plene renunciavit. Huius rei
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 81. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_081.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)