iuste latam executioni mandantes predictos sancte Marie canonicos in possessionem decime memorate mittentes, contradictores per censuram ecclesiasticam compescentes, ipsos
canonicos faciatis quiete eandem decimam possidere et sepedictum Johannem1 militem
ad restitutionem fructuum ablatorum et litis expensarum, sicut predictum est, per eandem censuram efficaciter compellatis.
1224. Langenstein. Bischof Friedrich II von Halberstadt schlichtet einen Streit zwischen der dortigen Marienkirche und dem Halberstädter Ministerialen Johann von Gattersleben über den Novalzehnten zu Hoim.
Fridericus Dei gratia Halberstadensis episcopus omnibus hoc scriptum volentibus intueri salutem in Domino. Dudum suborta discordia inter dilectos filios ecclesie sancte Marie canonicos ex una parte et Johannem de Gatersleve ministerialem ecclesie nostre ex altera super quodam novali decime in Hoiem, tandem utraque pars in nos et magistrum Johannem, eorum prepositum, tanquam in conpositores vel in arbitros conpromisit ita, ut quidquid super prefata decima statueremus, ratum et firmum teneret. Nos igitur sic statuimus, ut prefatus Johannes renunciaret decime supradicte, quod in continenti sine qualibet difficultate fecit. Statuimus etiam de consensu prepositi supradicti, quod, quia canonici pro decima illa fecerunt expensas, ipsa in eorum usus cedere debeat speciales, non ad villicationem cum antiqua decima pertinere. Ut autem ordinatio hec perpetue robur obtineat firmitatis, presentem paginam de ipsa conscriptam tam nostri quam prefati prepositi sigilli munimine fecimus roborari. Huius rei testes sunt: Meinardus maior prepositus, Burchardus Jechaburgensis prepositus, Conradus de Vroburch maioris ecclesie nostre canonici, Hugesburgensis et Hildeslevensis abbates; laici vero nobiles Otto de Svanebeke, Wernerus et Conradus fratres de Susliz, Hugoldus de Scherenbeke, ministeriales autem Heinricus pincerna de Eilenstide, Bernardus marchalcus de Papesthorp, Fridericus de Hersleve, et alii quam plures. Datum Langenstein, anno …1 mo.cco.xxoiiij, consecrationis vero nostre anno xiiijo.
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 61. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_061.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)