nostro Anscharie coram sculteto Conrado, scabinis quoque et testibus dedit, et
ipsi fratres eam legitime possederunt. Ne autem idem contractus in posterum possit
cassari, bulle nostre autoritate censuimus ---
1224. Juli 19. Bernburg. Graf Heinrich I von Ascharien bewidmet die Marienkirche zu Coswig mit dem Dorfe Pülzig.
In nomine sancte et individue trinitatis Heinricus Dei gratia comes Ascharie ac tutor marchie Brandeburgensis. Cum in presentia nostre dignitatis ydoneum eventum sortitur alicuius rei contractus, quem etiam industria prudentum virorum utilem et honestum recognoscit, secundum rationem valet et ad longa tempora videtur efficaciter expedire, quod talis actio firmissimis et perpetuo mansuris litterarum instrumentis maneat declarata. Nos ergo secundum hanc rationem sensus nostros regere cupientes volumus, quod huius temporis nationes ad oculum pervideant et succedens hominum posteritas plenius intelligat, quantus sit affectus quantave devotio, quam ecclesie beate Marie virginis in Coszwik duximus exhybendam. Affectum itaque bone voluntatis per exhybitionis indicia videri cupientes villam Bulceke cum suis attinentiis iam dicte beate virginis contulimus ecclesie, plenum consensum heredum nostrorum habentes. Huius autem donacionis testes sunt: comes Bedericus, comes Ludolfus de Halremunt, Theodericus Strůz, Ulricus dapifer, et plures fideles marchie Brandeburgensis. Actum anno dominice incarnationis mo.cco.xxiiijo, xiiij Kalendas Augusti. Datum Berneborch per manum Marsilii notarii nostri.
1224. November 29. Metz. Der Cardinal-Legat Konrad schlichtet einen Zwist zwischen dem Abte von Prémontré und den Pröpsten der Prämonstratenserkloster, darunter auch Kölbigk.
Conradus miseratione divina Portuensis et sancte Rufine1 episcopus, apostolice sedis legatus, omnibus in perpetuum. Cum causa verteretur inter abbatem et ordinem
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 57. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_057.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)