promisimus observare et ea servabimus bona fide. In cuius rei testimonium presentem
iitteram sigilli nostri munimine duximus muniendam.
Acta sunt hec in villa Bardeleve, xij Kalend. Octobris, anno ab incarnatione Domini mo.cco. vicesimo primo.
1221. (Januar-September.) Schloss Quedlinburg. Die Aebtissin Sophia von Quedlinburg über einen bei Gelegenheit des Besuches des Grafen Heinrich I von Anhalt sowie seiner Mutter und Schwester, der Aebtissin von Gernrode, zu Gunsten des Klosters Marienthal abgeschlossenen Tausch einiger Güter.
In nomine sancte et individue trinitatis Sophia Dei gratia abbatissa in Quidelingeburc in perpetuum. --- Noverint proinde tam moderni quam posteri, quod ecclesia nostra legitimo proprietatis titulo possederat quosdam agros, qui dicuntur heymenvurthe, quos Hermannus de Marsleve, ministerialis noster, a nobis habuit iure feodi, solventes solidos xij, pro quibus comes Hogerus de Valkenstene mansum unum situm in Sinesleve solventem solidos xiij cum area et tribus hominibus, duobus viris et una femina, cum advocatia atque omni utilitate contulit ecclesie nostre petens, quatenus predictos agros heymenvurthe ecclesie, que dicitur Vallis sancte Marie, consueto donationis modo conferremus legitimo proprietatis titulo possidendos in perpetuum. Nos igitur - idem concambium libenter admisimus ---. Accessit nichilominus consensus et bona voluntas concanonicarum nostrarum, scilicet Bertradis preposite, Wicburgis decane atque totius capituli nostri, astipulante consilio ministerialium nostrorum, scilicet Esici dapiferi nostri, Werneri, Reinlefi, Heinrici filii Gyselberti, Sifridi Turingi, Hermanni de Marsleve militum, et Johannis de Wederstide aliorumque multorum. Celebratur concambium istud anno incarnationis dominice m0.cc0.xxj0, sub papa Honorio, imperatore Friderico, concurrente v01, indictione nona, epacta xxva, in castro nostro Quidelingeburc, conscio domino Heinrico venerabili abbate de Conradesburc, Arnoldo parrochiano de Brote2, Rodolfo parrochiano de Thetforde, cum hospitarentur aput nos comes de Anahalt Heinricus et mater ipsius atque soror ipsius abbatissa de Gerrenroht, multis magnis viris tam ecclesiasticis quam secularibus presentibus.
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 47. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_047.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)