Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


qui mandatum tam ad componendum quam ad agendum habebat, mediante nostro et fratrum nostrorum studio celebrata, que in aliis litteris nostris plenius continetur3, ipsum comitem receptis ab eo corporaliter iuramento et nichilominus fideiussoria cautione quingentarum marcharum absolvi fecimus iuxta formam ecclesie consuetam, iniungentes eidem que ad presens iuxta ecclesie Romane consuetudinem vidimus iniungenda, salvis mandatis aliis super hoc per nos faciendis eidem. Quia vero super mutilatione predicti abbatis adeo valide presumptiones sunt contra comitem memoratum, ut pro scandalo tollendo cogendus ad satisfactionem congruam exhibendam merito videatur, fraternitati vestre per apostolica scripta mandamus, quatenus enormitate excessus et laboribus ac expensis, quas subiit propter hoc ad sedem apostolicam veniendo, ac aliis circumstantiis provida consideratione pensatis personalem satisfactionem competentem iniungatis eidem, quam si exhibere contempserit, ipsum in eandem sententiam sub apostolica obedientia reducatis. Quod si non omnes, duo vestrum etc. Datum Laterani, xij Kalendas Junii, anno quinto.

Aus dem liber regest. Honorii III, an. V, ep. 648, fol. 129, im Vaticanischen Archiv, mit der Ueberschrift: Archiepiscopo Magdeburgensi et episcopis Halberstadensi et Merseburgensi, ut comiti Ascharie pro mutilatione abbatis Nienburgensis consideratis circumstantiis satisfactionem personalem iniungant. - 1. Im Mspt. ist der Platz für die Namen nur durch Punkte bezeichnet. - 2. Mspt. nur die Anfangsbuchstaben. - 3. no. 52 und 53.


52.

1221. Mai 29. Rom im Lateran. Papst Honorius III bestätigt dem Grafen Heinrich I von Ascharien die bei dessen Anwesenheit in Rom geschehene Beilegung des Streites über die Nienburger Vogtei.

Honorius episcopus etc. diletto filio nobili viro Henrico comiti Ascarie salutem etc. Ea, que pro bono pacis provide ordinantur, scripture decet autentice commendari, ne per oblivionis incomodum in recidive questionis scrupulum relabantur. Sane cum dilectus filius Rodegerus monachus et procuratur Gernoti1 abbatis et conventus monasterii Niemburgensis contra te in nostra presentia constitutum multa tam super exoculatione et mutilatione abbatis eiusdem quam super diversis gravaminibus et iniuriis, que occasione advocatie dicebaris eorum monasterio irrogasse, proponere curavisset, nos eis diligenter auditis ad concordiam inter te ac abbatem et conventum predictos reformandam curantes interponere partes nostras de consensu tuo et procuratoris eiusdem, qui mandatum tam ad componendum quam ad agendum habebat, sic duximus providendum, ut videlicet triginta tantum marcharum redditus annuatim percipiendus in certo loco vel locis tibi et tuis heredibus per predictum abbatem Nienburgensem in bonis monasterii memorati advocatie nomine assignetur ita, quod tu vel tui heredes nec in monasterio ipso nec in hominibus vel aliis rebus seu iuribus eiusdem monasterii occasione advocatie aliquid ulterius exigetis vel recipietis quoquomodo nec vos aliquibus monasterii negotiis immiscebitis, nisi a monasterio requisiti. Requisiti vero ipsum monasterium defendere teneamini ita, quod defensionem huiusmodi non extendetis, nisi quatenus ipsum monasterium sibi viderit expedire. Quod si forte contra veneritis, et predicto advocatie nomine

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 44. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_044.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)