1220. November 9. Merseburg. Erzbischof Albrecht II von Magdeburg bezeugt in Gegenwart des Propstes von Mildensee, Heinrich von Plaue, den Verkauf der Mühle zu Ammendorf an der Elster seitens des Schenken Otto von Ilburg an das Georgskloster zu Glaucha vor Halle.
--- Testes huius rei sunt: Gernandus decanus, Wilbrandus prepositus, Ludulphus de Swanebeck, Hinricus de Plawe prepositus Mitilocensis; Wigmannus marschalcus, Volradus et Conradus milites fratres de Landesburg, Rudolfus et Luderus fratres de Zuchowe, Radolphus de Clekewitz, Johannes de Pouch, Johannes prefectus Hallensis, et alii quam plures.
Actum Mersburg, v Idus Novembris, anno Domini mo.cco.xx, pontificatus vero nostri anno quarto decimo.
1220. Graf Heinrich I von Ascharien giebt seine Einwilligung zu einer Schenkung seines Ministerialen Arnold von Rothenvörde an das Kloster U. L. Frauen zu Magdeburg.
Heinricus1 Dei gratia comes Ascharie dilecto in Christo consanguineo suo Wichmanno2 preposito totique capitulo ecclesie sancte Marie Magdeburgensis promptam ad omnia voluntatem cum sincero affectu. Dignationi vestre3 presentibus innotescat, quod de assensu et voluntate nostra factum est, quod Arnoldus miles de Rodenvorde, ministerialis noster, predium suum in Rodenvorde situm, scilicet quatuor mansos cum aliis omnibus attinentiis, ecclesie vestre4 vendidit et iure terre consuetudinario stabilivit. Ne quis igitur hoc factum infringere presumat, hanc litteram super hiis conscriptam sigilli nostri munimine mandavimus roborari. Datum anno gracie mo.cco.xxo.
Anmerkungen (Wikisource)
- ↑ Vorlage: bezeichnnt
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 40. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_040.jpg&oldid=- (Version vom 17.5.2018)