1220. September 3. Orvieto. Papst Honorius III bestätigt den gegen den Grafen Heinrich I von Ascharien und dessen Genossen wegen der Blendung des Abtes von Nienburg ausgesprochenen Kirchenbann.
Honorius episcopus etc. venerabilibus fratribus Alberto1 archiepiscopo Magdeburgensi et suffraganeis eius salutem etc. Per tuas nobis litteras, frater archiepiscope, intimasti, quod, cum quidam commensuales nobilis viri Henrici2 comitis Ascarie adversus dilevtum filium Gernotum1 abbatem Nienburgensem nullam pro se causam inimicitiarium habentes eundem abbatem orbassent lumine oculorum et impie mutilassent, tu, quia presumptiones validissime ac nullatenus palliabiles ostendebant, id factum esse nutu et mandato comitis memorati, qui graves cum abbate ipso habere dinoscitur questiones, de multorum episcoporum aliorumque consilio prefatum comitem et omnes tanti facinoris consiliarios et auctores excommunicatos publice nuntiasti. Licet igitur nuntii dicti comitis, qui pro eo, quod eius purgationem recipere renuebas, nostram audientiam appellaverat, ipsum comitem super hoc conati fuerint coram nobis multipliciter excusare, quia tamen conatus inefficax extitit eorundem, nos ratum habentes, quod in hac parte fecisti, universitati vestre per apostolica scripta mandamus, quatinus eundem comitem et alios prenotatos, singuli per civitates et dioceses vestras ac alia loca, in quibus videritis expedire, candelis accensis et pulsatis campanis singulis diebus dominicis et festivis excommunicatos sollempniter nuntietis et faciatis usque ad satisfactionem condignam artius evitari.
Datum apud Urbem Veterem, iij Nonas Septembris, anno quinto.
1220. September 3. Orvieto. Papst Honorius III weiset die Aebte von Walkenried, Volkolderode und Michaelstein an, den der Mitschuld bei der Misshandlung des Abtes Gernot von Nienburg seitens des Grafen Heinrich I von Ascharien verdächtigen Propst von Mildensee dieser Propstei zu entsetzen.
Honorius episcopus etc. dilectis finis Friderico1 de Walkenrede, …1 de Wolkolderothe et Theoderico1 de Lapide sancti Michaelis, Maguntine et Halberstadensis diocesium,
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 37. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_037.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)