Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


quatuordecim mansorum eidem ecclesie pertinentem, quorum siti sunt septem et dimidius in Mulinge, unus vero et dimidius in Pollene, quinque autem in Stemmere, sub hac forma: dedit idem prepositus burchgravio memorato xxti marcas et unam argenti, ut ipse cederet totaliter ab advocatia illa, et burchgravius vice versa resignavit presente capitulo nostro in manus nostras advocatiam xiiij mansorum illorum, quia ipse a nobis et Theodericus miles de Groneberch in feudo tenuit ab eodem, cessitque idem miles ab omni iure, quod sibi competebat in advocatia prefata. Nos igitur de consensu capituli nostri ecclesie predicte pietatis intuitu advocatiam ipsam dedimus absolute, ita quod nec nos nec nuntius noster aliquid agere habeamus in advocatia eadem, sed sit ab omni iure advocatorum inmunis perpetuo in futurum, nisi prepositus eiusdem ecclesie per se ipsum vel aliquem ex parte sua, quando sibi placuerit, iudicium in ea voluerit exercere. Hanc ergo paginam inde conscriptam sigilli nostri impressione et testium subscriptione duximus roborandam sub interminatione anathematis districtius inhibentes, ne quis hoc factum rationabile, utile et honestum qualibet temeritate presumat infringere aut cassare. Testes huius rei sunt: Otto prepositus, Bernardus decanus, Theodericus de Scherembeke, Rodolfus scolasticus, Craphto, Loduwicus, Conradus custos, Wilbrandus camerarius, Edelgerus prepositus.

Actum anno dominice incarnationis moccoxviijo, pontificatus nostri anno duodecimo.

Aus dem Copialbuche des Klosters U. L. Frauen zu Magdeburg im dortigen Staatsarchive (no. XXXVI). - Der in der Urkunde erwähnte Wichmann, Propst von St. Marien zu Magdeburg, war der Sohn Walters von Arnstein und der Gertrud, einer Enkelin Albrechts des Bären, durch dessen fünften Sohn Adalbert Grafen von Ballenstedt: ihre Mutter war Adela, Tochter Konrads von Meissen und Wittwe des Königs Sueno von Dänemark. Vergl. Magdeburger Geschichtsbl. VI. 482. Anmerk. 1. - Wichmann kommt als Zeuge auch sonst in Urkk. vor, z. B. in einer andern Urk. des Erzbischofs Albrecht II vom 30 September 1219 im Cop. Magd. miscell. no. XXXI im Staatsarchive zu Magdeburg, sowie in einer Urk. des Bischofs Baldewin von Brandenburg, zu Magdeburg am 16 Juli 1211 ausgestellt (ebenda).


30.

1219. Januar 31. Halle. Erzbischof Albrecht II von Magdeburg übereignet in Gegenwart des Propstes Konrad von Mildensee einige ihm von dem Cellerarius der Magdeburger Kirche resignierte Grundstücke zu Schadeleben (Scadeleve) mit den auf ihnen angelegten Lachshellern (putei salmarum) dem Kloster Neuwerk vor Halle.

--- Testes huius rei sunt: Hermannus decanus, Tidericus de Scherenbeke prepositus, Wernerus dominus, Conradus custos, Conradus Soltwedele, Sifridus canonicus, Burchardus de Glinde1 prepositus, Willebrandus prepositus, Conradus de Mildense, Hinricus de Plawe.

Acta sunt hec anno ab incarnatione Domini mo.cco.xix. Data Hallis per manum Heidenrici notarii curie nostre, ij Kal. Februarii, pontificatus nostri anno xiijo.

Aus dem Copialbuche des Kl. Novi Operis Hallensis (no. LX) im Staatsarchive zu Magdeburg. - Vollständig gedr: de Ludewig reliqq. manusc. V. 35. - 1. Mspt: Blinde.
Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 29. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_029.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)