Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


ad oppidum Scerewist pertinentibus, terciam partem decime de villa Meinardestorp, terciam partem decime de villa Nienrothe, sex iugera feni et quatuor solidos, que dedit Heinricus Niger, de capella castri unum talentum, sex solidos de areis in Scerewist, octo solidos de area, quam dedit Theodericus Lantsucht, tres solidos de areis, quas dedit Theodericus Sachteke. Capellis quoque beate Marie virginis et sancti Johannis ewangeliste in predicta ecclesia dedicatis a nobis pro dote assignavimus duos choros siliginis, de quibus sedecim sunt modioli deputati capellis eisdem ad luminaria concinnanda. Ne igitur quisquam prefatam ecclesiam beati Bartholomei in Scerewist cum universis suis appendiciis presumat aliquatenus inquietare, auctoritate Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli ac nostra sub anathemate prohibemus adhibitis testibus idoneis, quorum nomina sunt hec: Woltherus prepositus in Lezeke, Heinricus sancti Nicolai, Conradus beate Marie virginis in Scerewist plebani, Reinerus de Liptowe, Bertoldus de Lezekowe, Heinricus de Burnem plebani; laici vero Heinricus de Castro, Conradus et Guntherus frater ipsius, Theodericus Lantsuch, Heinricus de Turnowe, Reinnardus, aliique quam plures clerici et laici. Datum Jezere, xijo Kalendas Octobris, anno ab incarnatione Domini m.cco.xvo, indictione iija.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst: an Pergamentbändern hängen zwei Siegel: a) mit einer fünfblättrigen Rose, von der Legende ist noch zu lesen: … HARDI … (wohl Richards von Zerbst), b) das des Ausstellers. - Gedr: Beckmann Hist d. F. Anhalt I. 203; im Regest bei Riedel C. dipl. Brand. I. 8. 130.
19.

1215. September 21. Ziesar. Bischof Balduin von Brandenburg erhebt unter Mitwirkung des Grafen Heinrich I von Anhalt und des Grafen Hoier von Valkenstein die Marienkirche zu Coswig zu einem Collegiatstifte.

In nomine sancte et individue trinitatis Balduinus Dei gratia Brandeburgensis ecclesie episcopus. Ad religionem plantandam et cultum divini nominis augmentandum ex debito nostri officii tenemur operam adhibere, ut per nostri laboris studium honor Dei accipiat incrementum et nos proinde a patre misericordiarum salutis perpetue valeamus premium adipisci. Notum itaque facimus universis Christi fidelibus tam futuris quam presentibus, quod nos ecclesiam gloriose virginis Marie in oppido Cossewiz constitutam, aliquando filiam matricis ecclesie sed nunc ab ipsa liberam et exemptam, modis omnibus sublimare et divinum in ea servitium cupientes pro reverentia eiusdem virginis ampliare, requisito Consilio et assensu Heinrici illustris comitis de Anehalt, in cuius proprietate sita dinoscitur ecclesia memorata, intellecta eciam voluntate fidelis nostri Hogeri comitis de Valkensten, qui eundem fundum tenet in feodo a principe antedicto, Arnoldi quoque plebani eiusdem oppidi conniventia accedente in eadem ecclesia canonicos quinque Deo auctore instituimus, preficientes eisdem decanum, plebanum videlicet antefatum, qui pre aliis canonicis de oblationibus ipsius ecclesie quinque marcas argenti percipiet annuatim, quamdiu parrochiam sancti Nicolai, ad quam respicere debet cura populi de toto ipso oppido, tenere voluerit. Cui si renunciaverit propria voluntate, eedem quinque

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 18. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_018.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)