Seite:DE CDA 1-3 527.jpg

Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.
— 527 —
713.

1197. Januar 7. Bischof Eberhard von Merseburg bestätigt die Schenkung des Dorfes Ousitz an das Kloster Alten-Zelle seitens der Markgräfin Hedwig von Meissen.

C. In nomine sancte et individue trinitatis Everhardus Dei gratia Mersburgensis episcopus. Quoniam sancta ecclesia in quibusdam membris suis pacificis maximequemo-nachis ad tuitionem sui materiali non utitur clipeo, ne predonum undicunque erum-pentium omni ex parte pateat morsibus, ad protectionem spiritualis munitionis se sua-que conferre non inconsultum ducit. Igitur universis in Christo credentibus tarn pre-sentibus quam futuris notum facimus, quod bona, que matrona nobilis Hedewigis, quon-dam Misnensis marchionissa, celle beate Marie contulit, utpote que paterne proprietatis eam iure contingebant, sine contradictione in provinciali placito Zscolin iudicis ipsius Alberti de Dreuze nostroque ceterorumque, qui aderant, testimonio confirmata sunt. Verum ne quis in posterum avaricie sue satiare volens ingluviem sacrilegas manus in prefata bona, villam scilicet Ouziz, inicere presumat, ea nostri presulatus auctoritate, presertim cum in nostre, diocesis banno contineantur, sub anatematis vinculo confirma-mus, et ut in perpetuum inconvulsa sollempnis donationis iura pennaneant, impressione nostri sigilli roboramus. Testes sunt: Theodericus comes de Wizenvils, cuius et cum matre bonorum donatio est, Meinerus comes de Wirben, Gerhardus prefectus de Greuz, Heinricus prefectus de Donin, Heinricus de Scudiz, Petrus de Hain, Gumbertus de Duben.

Acta sunt hec anno ab incarnatione Domini m°.c°.xc0.vii0, indictione xvft, vii° Idus Ia-nuarii, anno presulatus nostri xx°vii% regnante illustrissimo imperatore Heinrico Fri-derici imperatoris filio.

Aus dem Original im Hauptstaatsarchive zu Dresden: an grün-roth- und weissseidenen Fäden hat das Siegel angehangen, das aber verloren ist. — Gedruckt: Meneken Script, rer. Germ. II. 450 {ohne Datirung).
714.

1197. Januar 19. Rom im Lateran. Schreiben des Papstes Cölestin III an den Herzog Bernhard von Sachsen.

Celestinus episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio nobili viro Bemhardo l duci Saxonie salutem et apostolicam benedictionem. Cum in unitate fidei Christiane et veri-tatis catholice firmitate ecclesia Dei fundata consistat, dicente Domino: Tu es Petrus et super hanc petram edificabo ecclesiam meam1, nos, qui ad ipsius regimen licet in-sufficientibus meritis Domino sumus disponente vocati, tanto ad ampliandam fidem no-stram debemus ferventiores existere, quanto amplius mater ecclesia in filiorum plurali-tate letatur. Per tuas siquidem litteras nostris est auribus intimatum, quod cum que-dam pars terre tue deserta existat, alia vero a quibusdam Sclavis baptismatis fönte renatis sed ecclesiastica contempnentibus sacramenta, alia etiam a quibusdam Christiane

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Erster Theil. Dritte Abtheilung., Dessau 1873, Seite 527. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_1-3_527.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)