Seite:DE CDA 1-3 513.jpg

Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.
— 513 —

ad ecclesiam de Cakelingen pertinere noscuntur, predecessoribus tuis suisque successo-ribus a bone memorie Rudolfo* quondam episcopo Halverstadensi concessam, prout in autentico ipsius plenaiie continetur1, ius etiam patronatus ecclesie de Retmarsdorf ab imperiali excellentia tibi et ecclesie tue coUatum, sicut illud iuste ac sine controversia possides, auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo onmino hominum Hcitum sit hanc paginam nostre protectionis et confirma-tionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare pre-sumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius, se noverit incursurum. Datum Laterani, III Kai. Maii, pontificatus nostri anno quinto.

Aus dem Original im Gesammtarchive zu Dessau: an grün' und rothseidenen Fäden hängt die Blei-bulle mit den üblichen Köpfen der Apostel Paulus und Petrus und der Inschrift auf der Itückseite: CELE
696.

1195. (1196). (Januar — September). Bischof Gardolf von Halberstadt bestätigt dem Kloster Huysburg seine Reckte, Freiheiten und Besitzungen, darunter den Zehnten in Reinstedt.

In nomine sancte et individue trinitatis ego Gardolfus Dei gratia Halberstadensis episcopus tarn presentibus quam futuris in perpetuum. Quecunque circa Dei cultum et animarum profectum Ulustrium virorum ante nos in episcopio nostro elaboravit ordi-navitque diligentia, nostra quoque pro officii debito sunt sollicitudine confovenda. Notum igitur sit omni superventure generationi, me Deo famulantium utilitatibus modis Omnibus deservire ac predecessorum meorum vestigiis adherere, ut quecunque in monasteriis religiosa devotione statuerunt, statuam, quecunque firmaverunt, et ipse devotus confirmem. Verum ne pie devotionis aflfectus in Dei servis populari tumultu pulsatus aliquatenus elanguescat, quiete mentium et pace rerum semper est muniendus. Unde Huysburgensis monasterii fratres sub patrocinio sancte Dei genitricis Marie degentes et secundum re-gulam beati Benedict! cenobialiter conversantes, ut quiete vivant et indisturbate Deo serviant, tarn ipsis quam bonis eorum debita solicitudine providere debemus. Quecunque sane predecessores nostri Halberstadenses episcopi, scilicet Borchardus, Reynhardus, Ro-dolphus, Odolricus, Theodoricus1, aliique sub ipsis fideles prefato monasterio devote con-tulerunt in villis, in agris, in areis, in pratis, in pascuis, in aquis aquarumque decur-sibus, in molis, in molendinis, in silvis, in venationibus pro fratrum quiete munienda, in decimis villarum Badesleve, Dingelstide, Hildewardingherod, Attekendorp, Ebekestorp, Wegersleve, Eylwardestorp, Reynstidde,Ratmarisdorp, Warnenstide, Nygendorp inter Huysburg et Halberstat, Rikbrechtingherod, in decima quoque xlviiii iornalium in Sirc-stedi, in decima super xxviiimansos et x iornalia in Eylenstidde, preterea in decima-tionibus novalium presentium et futurorum in omnibus locis, in qulbus habent decima-tiones, in decimis quoque super propria ipsorum novalia, ubicunque in nostro episcopio sint vel postmodum fuerint, in decimis vinearum eidem ecclesie pertinentium aputvillas Dingenstide et Ellenstide et in decima vinee, que est in Hildewardingherod, in Bansleve

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Erster Theil. Dritte Abtheilung., Dessau 1873, Seite 513. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_1-3_513.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)