Seite:DE CDA 1-3 509.jpg

Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.
— 509 —

quo casu m&liante ad rusticos denuo redeant, advocati ab ipsis nichil preter antiquam constitutionem exigant, que constitutio alia non fuit nisi duo modioli dequolibet manso per omnem villam, qui duo modioli modo vix unum Kotinensem scephilum conficiunt. Et ut advocatus et successores sui hec omnia inconvulsa relinquant, statuimus et ad hoc pre-positum induximus, quod de rebus ecclesie sue x marcas domino Heinrico advocato et filiis eius contulit. Ad maiorem quoque huius negotii confirmationem tarn dominus Hein-ricus advocatus quam filii eius Conradus et Burchardus dextris datis in fidem promise-runt. Et ut indiscussa permaneant, que super his ordinavimus, et scripto commisimus et sigillo nostro signavimus. Testes: dominus meus abbas Hersveldensis Sifridus, incuius presentia hec acta sunt; liberi Sifridus burchgravius de Brandenburg et frater eius comes Bedericus de Thornburch, Albero de Bisenrod, Cunradus burchgravius de Arne-burch, Eggehardus de Wigeleve, Gunterus deWidestorp, Cunradus de Makecerve, Wern-herus de Dobin, Baldemarus de Cluche; ministeriales Cunradus de Mossize, Macharius de Dornburg, Widego de Celinge1, Cunradus de Maras, Widego de Richowe, Iwan de Turten, Heidenricus Stripan, Alexander de Ztrinem, Cunradus de Hondorp, lohannes de Brumboie, Hermannus de Belzize, Hermannus de Clepzeke, Gunterus de Izerzke, et alii quam plures.

Actum anno ab incarnatione Domini m.c.lxxxxiiii, regnante gloriosissimo Romanorum imperatore et semper augusto Heinrico vi, presidente Hersveldensi ecclesie domino meo venerabili abbate Sifrido.

Gedruckt: Knaut antiqq. eomit. Bällenst. et Ascan. 12—14 und in dessen antiqq. pag. et com. princip. Anhalt 19—21; Beckmann Hut. d. F. Anhalt I. 441—442; Origg. Guelf. III. 540 (unvollständig). — Da das Original nicht mehr aufzufinden war, so sind die zahlreichen Lese-, Schreib- oder .Druckfehler in Knaut und Beckmann nach der fast wörtlich mit der vorstehenden übereinstimmenden Urkunde des Abtes Siegfried (wo. 690) verbessert worden. — 1. Bier schiebt Beckmann noch ein: Sifridus de Schelinge.

692.

1194. (1199). (September 24—December 31). Die Aebtissin Agnes von Quedlinburg kauft von den Töchtern Bertolds von Hoim für 150 Mark die von deren Vater widerrechtlich ihrem Stifte entrissene Villication zu Hoim und Habenrode zurück, bestätigt jenen indess alle ihre rechtmässig vom Stift besessenen Lehen.

C. Agnes Dei gratia Quidelingeburgensis abbatissa omnibus Christi fidelibus, tarn presentibus quam futuris, in perpetuum. — — — Nota sit igitur omnibus, tampresen- tibus quam futuris, transactio, quam fecimus cum filiabus Bertoldi de Hoiem, qui vio lenter sibi res ecclesie usurpaverat et ille hereditario iuri addixerant, consilio baronum . ecclesie, videlicet Walteri de Arstene, comitis Ottonis, comitis Henrici de Regenstene, comitis Sifrithi de Blankenburg cl marcis eis pro restitucione per fideiussionum manus dedimus in hunc modum treugas dantes: Fridericüs marscalcus xxx, Heremannus de Mars-leve xx, Esicus dapifer xx, Albero de Redere xx, Albero de Orthen xx, Burchardus xx, Hu-gemarus xx. Dictatahac certitudine in presentia prenominatorum et aliorum, qui presentes erant, ministeriales ecclesie quam plurimi et ministeriales ecclesie Maideburgensis, qui cum

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Erster Theil. Dritte Abtheilung., Dessau 1873, Seite 509. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_1-3_509.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)