Seite:DE CDA 1-3 503.jpg

Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.
— 503 —

cunque bona, que eadem ecclesia in presentiarum iuste et canonice possidet aut in fn-'turum concessione pontificum, largitione regiun vel principum, oblatione fidelium seu aliis iustis modis Deo propitio poterit adipisci, firma vobis vfestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis: locumipsum, in quo prefata ecclesia sita est, cum omnibus pertinentiis suis, parrochiam in Hallo sancte Gertrudis et sancti Georgii, capellam sancti Pauli, sancti Lamberti, sancti Ny-colai et sancti Egidii, capellam in Gevekensteyn, ecclesiam Trote et Motzelitz, eccle- siam Dugaw et Cormbeke, ecclesiam Stuvene, cum omnibus pertinentiis — — — Datum Borne apud sanctum Petrum, per manum Egidii sancti Nicolai in carcere Tullia-no dyaconi cardinalis, xv Kai. Iulii, indictione xii, incarnationis dominice anno mx.xc.iiii, pontificatus vero domini Celestini pape iii anno quarto.

Vollständig gedruckt: de Ludewig reliqq. manuecr. V. 63; Dreyhaupt Saalkreis I, 787. — Vergl. Joffe* reg, pont. no. 10480.
686.

1194. {Januar—September). Magdeburg. Erzbischof Ludolf von Magdeburg über die Erwerbung einiger früher von den Grafen Siegfried und Baderich von Dornburg erkauften Güter zu Rothenföhrde seitens des Klosters U. L. Frauen zu Magdeburg.

In nomine sancte et individue trinitatis Ludolfus Dei gratia sancte Magdeburgen-sis ecciesie archiepiscopus. In villa Bodenvorde adiacente flumini, quod Boda dicitur, prediis ecciesie beate Marie in Magdeburg intermixta habebat bona quedam Theoderi-cus de Niemeke filius Meinrici de Alesleve, ministerialis ecciesie Magdeburgensis. Huius rei occasione importuni erant homines Theoderici fratribus ecciesie beate Marie, ita ut exinde idem fratres gravem sibi metuerent imminere iacturam. Accidit medio tempore, ut prefatus Theodericus iam dicta bona sua comiti Sifrido de Dorneburg et fratri suo Baderico venderet. Uli cum in perniciem ecciesie beate Marie in bonis ipsis castrum edificare molirentur, a fratribus ecciesie ipsius rogati sunt dimittere eis eadem bona sub estimacione precii superhabundantis. Urgebat enim eos gravis et dura necessitas. Conventione itaque facta cum prefatis nobilibus Sifrido et Baderico de precio Ixxx mar-carum, de summa ipsius argenti xl marce assignate sunt iam dicto Theoderico de Niemeke, quas cum ei fratres ecciesie beate Marie per interpositam personam se persolvisse testarentur ipseque verbum istud inficiaretur et nichil se accepisse assereret, sepedicti fratres in arto positi x marcas examinaii argenti prioribus xl marcis addiderunt et ita factum est, ut comite Sifrido et Baderico fratre eius preterite emptioni renunciantibus, Theodericus consensu heredum suorum nostroque simul et ecciesie Magdeburgensis assensu ecclesiam Bodenvorde cum omnibus attinentiis suis et quidquid ipse bonorum in villa Bodenvorde habuit — — offerret ecciesie beate Marie super reliquias ipsius beate virginis sumulque renunciaret mansis quibusdam in eadem villa, quos sub pensione annui census ab eadem ecclesia beate Marie multo tempore tenuerat. Negotium istud ab exordio usque ad finem ventilatum est in presencia nostra Magde-

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Erster Theil. Dritte Abtheilung., Dessau 1873, Seite 503. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_1-3_503.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)